Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Garizim etiam interpretatur et \'mons liberates et \'concisio incolatus eorum*. quidam uero putauerunt, qui non diligenter diuinas scrutati sunt litteras, maxime qui de Samaritanis oriuntur, ne forte Garizin mons sit, qui adiacet Sicimis. quae Sicima et Sichem dicitur, habens ex aduerso Sichar urbem Samarit<an)orum, in quam ingressus est dominus, unde Samaritana illa mulier egressa inuenit eum sedentem apud <put>eum. nunc autem Sicima Neapolis appellatur, ciuitas opulentissima Palaestinorum; tunc autem Samaria dicebatur atque Iudaea:

Samana autem, quoniam mons ipse naturaliter cuiusdam Somer uocabatur; filium autem habuit iste Somoron et dictus est mons Somor et hinc nominis huius appellatio consecuta est, maxime uero roborata per aduentum eorum, quos ad colendum terras illas rex Assyrius destinauit.

nam quando captiuitas accidit [*]( 27 gqq. cf. Regn. IV 17, 24 sqq. ) [*]( 1 sicuti Fojtjt. garazin V 2 ordinati V, corr. Fogg. 5 ii Fogg. Garizim Fogg. 8 e om. Fogg. 10 aibant Y 13 iste V 16 mons V: non Fogg. 18 samaritorum Y, correxi: Samaritarum Fogg. 20 puteum Fogg.: eum V 22 ea quae inde a § 91 usque ad finem § 100 explicantur, quamuis praesertim initio multo contractius, Graece seruanit Anastasius Sinaita in quaestione 45 (Migne Patrol. Gr. 89, 596 sq.) 24 Somoron scripsi (cf. § 97; Anastas. Sin. Quaest. 45; Epiphan. Panar. I p. 24 B; Ioseph. Antiq. Iud. VIII 312 ed. Niese): samoron V sumor V (cf. Ioh. Chrysost. Homil. 31 = Migne P. G. 59, 178): Somar Fogg. ) [*]( 49* )

770
Iudaeorum, conuenerunt seniores Israel, qui erant tunc in Babylone cum Hesdra sacerdote, et qui uocabantur consiliarii, aliique senes et exorauerunt Assyriorum regem, ut habitatores mitteret in Iudaeam, ne terra luxurians sine cultore deficeret. qui suscipiens eorum salubre consilium direxit ad inhabitandum in locis illis gentes quattuor, id est Cudaeos et Cuthaeos et Seppharaeos et Anagogauaeos. qui ascendentes idola sua secum, quae tunc unaquaeque gens apud se coluerat, adtulerunt.

cum uenissent autem et resedissent in terra Israel, uocati sunt Samaritani, propter quod Samaritanus \'custos\' interpretatur; custodiebant enim terram Israel. postea uero leones pardi et ursi consurgentes in eos corrumpebant multitudinem, ita ut absumerentur ab eis. pro qua re legati per dies singulos ab incolis et habitatoribus ad regem mittebantur

Assyrium, quatenus eis de locis ipsis licentiam discedendi tribueret propter huiusmodi saeuitiam bestiarum. mirabantur autem, quomodo potuit Israel ibidem commanere. his autem compertis Assyriorum rex euocatis Iudaeorum senioribus sciscitatus est ab eis, quomodo possint in loco, quos dudum di<re)xerat, immorari. qui rectum dantes sine mora consilium dixerunt nullam posse gentem ibidem residere, nisi legem domini dei custodiat. qui cum poposcisset ab eis legem, ei protinus obtulerunt. ipse uero reddens exemplaria legis authentica penes se detinuit, quae direxit incolis et habitatoribus

terrae Cudaeis et Cuthaeis ac reliquis cum Hesdra sacerdote (non Hesdra illo, qui uocabatur Salathihel, cuius erat pater Zorobabel, qui Zorobabel erat filius Iechoniae). hic igitur Hesdras, quem diximus, ascendens Hierosolymam pentateuchum tantummodo, id est quinque libros Moysi, detulit eis ueteris testamenti, libros scriptos secundum formam, quam dedit dominus in monte Sina. quam formam Hebraei deessinon uocant, quod interpretatur insculptum'>. nunc enim non eadem [*]( 3 orauerunt Fogg. 5 dixerit V, corr. Fogg. 9 residissent V 13 qua relegati Y 19 scissitatus V 20 dixerat Y, corr. a man. post. 22 poposaisset V 27 iechonie V 28 hieroBolimam V pentateucum V U 29 moisi V 31 deession Y (n suprascripsit man. I) )

771
sunt elementa litterarum, quibus Hebraei utuntur, librique eorum non sunt scripti iuxta ueterem formam, quae tunc in tabulis lapideis constat insculpta. haec igitur forma, quam nunc tenent Iudaei, uocatur somahirenus. Samaritani uero seruant deessenon, quae forma fuit olim, ut diximus, in tabulis impressa lapideis.

at Hesdra ascendens a Babylone nolensque discernere Israhel a reliquis gentibus, ut genus Abrahae non uideretur esse permixtum cura habitatoribus terrae, qui tenent quidem legem, non tamen et prophetas, immutauit pristinam formam relinquens deessenon, propter quod ea forma a Samaritanis praeoccupata iam fuerat, ut per hoc Abrahae semen distingueretur a nationibus reliquis. sed nos his peruenientes in locis coacti sumus ob occasionem causae huius ampliare sermonem.

Erant itaque, qui permanserunt ex gentibus in terra Israel, pro diuersis rebus Samaritani uocati: primum a Somer, uno ex filiis Chananaeorum et Pherezaeorum, priusquam Abraham patriarcha ad eandem terram diuinitatis adueniret, et appellabatur Somer et Somoron tam mons quam omnia, quae montis uicina esse uidebantur. rursus praefatae gen<te>s ab Assyriorum rege transmissae uocatae sunt Samaritani, qui \'custodes* interpretantur.

habet autem et aliam contemplationem nominis huius intentio, propter custodiam uidelicet legis, quoniam qui inmissi fuerant, legis putabantur custodire mandata. dicit enim scriptura de ipsis, quoniam manserunt facientes legem dei et adorantes idola propria. cum uero lex idola nullatenus adoranda praecipiat, quomodo lex ab eis poterat custodiri?

uerumtamen ista causa hinc insinuat intellegentiae modum. scientes profanissimi sacerdotes memoratarum quattuor gentium, quod Hesdras sacerdos missus [*]( 25 Regn. IV 17, 41 ) [*]( 2 ueterem ex ueterum V man. 1 4 somahirenusl \'fortassis in Graeco textu erat σημενός\' Fogg. 20 gs V, corr. a 24 inmissi scripsi: nimissi V, missi Fogg. 30 quod V: cum Fogg._ )

772
aduenerit, qui abominabatur idola iuxta diuina praecepta, et quisquis inueniretur seruiens idolis, lapidibus iubente lege necabatur, celeriter e suis excelsis culminibus idola propria sustulerunt et occulerunt in monte Garizim in loco nimis abdito atque secreto.

fuerunt autem idola numero quattuor, sicuti habet antiqua traditio. nam uiri Babylonii deam Sochoth Benith colebant et uiri Chuth deam Nerigel et uiri Emath deam Asimath et Euaei deam Nebaz Tharchar et Sapharuim. et auerterunt cor Samaritanorum docentes eos ad montem Garizin orare. quapropter, ubicumque fuerint, ad montem se conuertentes orant: qui in oriente sunt, ad occidentem respiciunt et, qui sunt in occidente, ad orientem et, qui in aquilone, similiter intendunt ad meridiem et, qui in meridie, ad aquilonem montis aspiciunt, ut impleatur scriptura, quae dicit: manserunt facientes legem dei et adorantes idola propria. nam licet ipsi, qui adorant, ignorent occulta in abdito montis idola. impossibile tamen est. ut diuina scriptura iuxta rei huius sententiam mentiatur.

Oblata uero nobis est huius expositionis occasio propter duodecim tribus, quae in monte Garizin et in monte Gebal ordinatae sunt, sicuti habet ipsa numeri ordinati discretio. decepti sunt igitur hi, qui Deuteronomium non intellegenter aduertunt, ut aliam scripturam sibimet facerent: arbitrati sunt enim montem, qui contiguus est Neapoli, sicut supra retulimus, hunc esse Garizin, qui nimis altus est; cui etiam qui locatus ex aduerso est, quem suspicantur esse Gebal, et ipse uehementer excelsus est. Sicima quippe inter duos [*]( 6 cf. Regn. IV 17, 30 sq. 15 ibid. 41 22 respici uidetur Deuteron. 11, 30 i ) [*]( 3 fort. necabitur 4 occulerunt sic V 6 sq. sochon benth V 7 deam Nerigel Fogy.: de annerigel V; \'Εργέλ̀ I.U, Nergel Vulgata Emath restitui secundum Vulyatam (A:fj.aS- LXX): etham V 8 de amne baz thar char V (n;\' ναιβας χαι rrv ϑαρϑαx lxx cod. Alex., Nebahaz et Tharthac VuIg ) Sapharuim scripsi (εϕϕαρουιμLXXcod. Alexandr.): sapharium ut uid. J- 22 hii V intellegen? V: intelligentes Fogg. )

773
montes in conualli sita est, hinc inde montium obiectione conclusa.

fecerunt autem Samaritani, qui in ciuitate ipsa commanent, gradus in monte et templum quoddam in edito construxerunt, ut, sicut diximus, sursum in monte orare uideantur, quem Garizin ipsi uocant iuxta quandam obliuionis incuriam, non iuxta fidei rationisque ueritatem; nam liber aliter habet historiae. sed hi falluntur, qui id quod est non diligenter inspiciunt;

denique montes isti adeo sublimes et altissimi comprobantur, ut nemo sursum loquentem in conualli possit audire. quomodo ergo principes tribuum, qui sursum erant, sex homines de tanta sublimitate uocem suam populis auditam facere poterant, ut qui deorsum stabant responderent amen? super mille namque passus eminet altitudo montis aut amplius habetque gradus plurimos et, ut aiunt quidam, mille quingentos et supra. per hoc igitur, quod possibile non est, ut audiatur deorsum uox eorum, qui sursum sunt, et eorum, qui sunt sursum, deorsum, protinus arguuntur montes isti non esse, quos scriptura diuina significat.

tum consequentia libri Iesu Naue manifestat, quando ad orientalem plagam Hiericho duos illos montes esse commemorat, id est Garizin et Gebal: orientalis autem plaga Hiericho sita est iuxta Galgal, qui est locus Galgalae, Sicima uero ad partem est aquilonis Hiericho, in occidentem uergens, distans ab Hiericho milibus quinquaginta duobus * * [*]( 19 cf. Ios. 4, 19 ) [*]( 1 conuallis ita V 3 quodam Fogg. 7 liii V 8 aspiciunt Fogg. 11 erat y, corr. a mau. post. 16 sq. et eorum qui sunt suraum om, a transponens deinde lineolis stiperpositis inter se uerba sursum sunt quae praecedunt; et eorum qui sunt sursum deorsum om. Fogg. 24 duobus] desinit scriptura codicis V fol. 163x media fere columna altera. )

774

I. INCIPIT RATIONIS REDDENDAE ACACIUM A SEDE APOSTOLICA CONPETENTER FUISSE DAMNATUM.

DILECTISSIMIS FRATRIBUS UNIUERSIS EPISCOPIS PER DARDANIAM CONSTITUTIS GELASIUS. Ualde mirati sumus, quod uestra dilectio quasi nouam et ueluti difficilem quaestionem et adhuc [*](I. Hanc epitomen epistulae 95, quam suo loco littera 2 significaui, seruauerunt collectiones hae: 1) Q = collectio Quesnelliana (ecmtuli codices ql = Einsidl. 191 saec. IX, q* — Uindob. 2141 saec. IX, q3 = Uindob. 2147 saec. IX/X); 2) o = cod. Ueronensis XXII (20) saec. VII; 3) p = collectio Frisingensis cod. lat. Monac. 6243 saec. IX; 4) a = additamentum collectionis Diessensis cod. lat. Monac, 5508 saec. IX; 5) i = collectio PBeudoisidoriana (contuli codd. t5 = Uatic, lat. 630 saec. X et i* = Uatic. lat. 3791 saec. XII, quibus accedit T — cod. miscell. Uatic. lat. 1344 saec. X, qui hanc epistulam ex codice quodam Pseudoisidori desumpAit); 6) E = collectio Hadriana aucta (contuli 51 = Uallicell. A 5 saec. IXjX, £ 2 == Uercell. LXXVI saec. X, S3 = Uatic. lat. 1353 saec. XV), quae tamen nihil exhibet nisi duo fragmenta, scilicet p, 779,17-20 nec plane tacemus .. habeat iudicandi et p. 780, 9 — 781, 5 sed nec illa praeterimua .. damnasse cognoscitur (omissis tamenuerbisp. 780,22 — 781, 1 potiusque.. Bubmouit); 7) collectio codicis Colbertini Paris. lat. 1455 saec. X, sed adfertur ibi solummodo titulus epistulae in indice (cf. Maassen, Gesch. d. Quellen.. I p. 539 n. LV), ipsa uerba eius in corpore collectionis foliis aliquot amissis non iam extant. In adnotandis uariis lectionibus inprimis rationem habui codicum QrfH, quamquam nec orthographica cttraui nec collectionum Q et £ singulorum codicum leues corruptelas nec ubique correctiones manuum recentiorum. praeterea cum e permultis codicibus Pseudoisidori, quorum lectiones et quantum inter se distent et quam grauiter interpolatae sint peritorum non est quin sciat, perpaucos tantum conferendos elegissem, horum paucas tantum lectiones subscripsi. ceterum textus Pseudoisidori )

775
tamquam inauditum quippiam nosse desiderat, quod Eutychianae pestilentiae communicatores non habentes, quid pro suae perditionis obstinatione respondeant, frequenti iam ratione conuicti sola contentione submurmurant, non quia sit alicuius momenti quod garriunt, nec inueniunt penitus quid loquantur.

ubi magis eos, qui catholicis sensibus instituti sunt, adhuc haerere miramur quam illos, qui a ueritate exciderunt et ab antiqua ecclesiae traditione sunt deuii, profanas uocum nouitates et ineptias caducae peruersitatis obtendere, quibus. eos uestra dilectio rettulit iactitare ideo Acacium non putare iure damnatum, quod non speciali synodo uideatur fuisse deiectus, et insuper dementiam suae uanitatis adcumulant pueriliter adicientes \'praecipue pontificem regiae ciuitatis\'.

quapropter stultitiam respuentes inanium querellarum percurrere uos oportet ab ipsis beatis apostolis et considerare prudenter. quoniam patres nostri, catholici uidelicet doctique pontifices. in unaquaque haeresi quolibet tempore suscitata quidquid [*](quamquam hodie aliquot uitiis caret, quibus ceterae collectiones deprauatae sunt, tamen ad idem epitomae exemplum redit iam hic illic corruptum, ex quo fluxerunt etiam Qofio. neque tamen, id quod contenderunt Ballerinii, Pseudoisidorus hanc epistulam ex codice quodam Quesnelliatzae desumpsit, immo ut uidetur e codice aliquo Ueronensi u simillimo. Lectiones formas longioris (= ii) uel singulorum eius codicum (VRAB) adnotaui, ubicumque e re uidebatur. Ediderunt hanc epitomen Merlinus, Tovi. I conciliorum fol. CXCV-CXCVII(adiunctum est ibi fragmentum — Thiel p. 422 ep. 27); Surius, Tom. II conciliorum p. 306; Quesnellus, Leonis opp. II 180; Ballerinii. Leonis opp. III 347; Hinschius, Decret. Pseudoisid. p. 641 (textum Quesnelli repetens); Thiel 414. p. 774, l. 3 Incipiunt rationes (traditiones T) iT p. 774, 5 Dilectissimis .. Gelasius om. Q uniuernis 8 p. 774, 7 deficile quaestianum 8 p. 775, 1 desiderat T (Q): desiderans Qυβδι 2 pistilentiae 3 3 frequentiam rationem 8 4 submurmorant £ 3 5 nonmentiS 7 miramur i2T (Ω) : murmurant QυβΙ3 murmorant δ excederunt Q.y 8 antiquallll 8 ecclesia (ecclesiae 8) et ratione o|3st3, ecclesia et traditione T 9 et eptias £ 8 caduci 8 11 specialis £ 8 12 sua 8 ueritatis 8, nnitatis T adcumolans p, adcumulare 8, accumulantur T 13 pueriliter (pueri littera 13, pueri lit tam T) dicentes iT praecipug β,praecipuae qxq3 15 oportit β 17 suscitatam T(B) )

776
pro fide pro ueritate pro communione catholica atque apostolica secundum scripturarum tramitem praedicationemque maiorum facta semel congregatione sanxerunt, inconuulsum uoluerint deinceps firmumque constare nec in hac eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari qualibet recenti praesumptione

permiserint, sapientissime peruidentes, quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret ecclesiae constitutum ac semper isdem furoribus recidiuis omnis integra definitio turbaretur. nam si limitibus etiam praefixis positarum semel synodalium regularum non cessant elisae pestes resumptis certaminibus contra fundamentum sese ueritatis attollere et simplicia quaeque corda percutere, quid fieret, si subinde fas esset perfidis inire concilium, cum quaelibet illa manifesta sit ueritas, numquam desit quod perniciosa depromat falsitas. etsi ratione uel auctoritate deficiens, sola tamen intentione non cedens?

quae maiores nostri diuina inspiratione cernentes necessarie praecauerunt, ut contra unamquamque haeresim quod acta synodus pro fide communione et ueritate catholica atque apostolica promulgasset, non sinerent nouis post haec retractationibus mutilari, ne prauis occasio praeberetur quae medicinaliter fuerant statuta pulsandi, sed auctore cuiuslibet insaniae ac pariter errore damnato sufficere iudicarunt, ut, quisque aliquando huius erroris communicator existeret, principali sententia damnationis eius esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet uel professione sua uel communione posset agnosci.