Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

oportet enim et hoc diligentius annotare, unde scilicet incipiebat compositio et ubi iterum desinebat, sciendumque quod iuxta Hebraicarum elementa litterarum ita compositiones istae fiebant: scribunt quippe Hebraei a sinistris ad dextram cuiuslibet rei subiectum ordinem perducentes, ipsi uero manum subsequentem litteris a dextris habere uidentur ad laeuam. erant ergo super pontificis pectus a sinistris eius ordines ad dexteram perducentes.

primus ordo, sicut iam dixi, sardius topazius smaragdus; secundus autem carbunculus sapphirus iaspis; tertius ligurius achates amethystus; quartus, qui et ultimus, chrysolithus beryllus onychinus.

rursus inuenimus eosdem lapides in duabus superhumeralis partibus positos, in quibus duo lapides catenulis aureis uidebantur inserti iuxta utrumque latus humerorum, iam non ex diuersis lapidibus sed ex smaragdo tantummodo, erantque rursus nomina filiorum Israel secundum praeceptum domini scripta atque scalpta in duobus istis lapidibus.

non tamen euidenter ostenditur, quod nomen in parte dextera prasini lapidi inscribi debeat uel quod in sinistra parte, sicut ipse decreuit. similiter annotari, nisi quod prorsus [*]( 23-28 cf. Exod. 28, 9-14 (39, 6-7) ) [*]( 3 innuentes V: innectentes Fogg. rationali F, correxi 13 iterum V: item Fogg. 14 \'-est\' quod Fogg. littarum V 13 iste V 21 achathes V 22 chrisolitus Y 23 onichinus V et sic semper 30 lapidis Fogg. )

758
intellegendum est, quia sex nomina scripta erant in sinistra parte et sex in dextera filiorum Israel. nec enim poterat unus lapis nomina duodecim tribuum capere propter rotunditatem suam. sed nec praecepit deus, ut dupliciter inscribantur duodecim tribus in parte dextera et in sinistra duodecim, sed simpliciter ait: impressione signaculi nominum filiorum Israel, sicut habet ipsa circumstantia lectionis, quam nunc ad uerbum curauimus exprimere, in qua ipsum quoque pontificatus officium praeceptum est ordinari.

sic ait: et fecerunt superhumerale ex auro et hyacintho et purpura et cocco cum bysso retorta ♦ *. opus textile fecerunt illud, superhumeralia continentia sese ex utrisque partibus, opus textile, inuicem complectentia se per circuitum. ex ipso fecerunt iuxta eius facturam, ex auro et hyacintho et purpura et cocco neto et bysso retorta, sicut praecepit dominus Mosi. fecerunt utrosque lapides smaragdi confibulatos et conclusos auro, scalptos impressione signaculi nominum filiorum Israhel, et imposuerunt eos in humeros superhumeralis, lapides monumenti filiorum Israhel, sicut praecepit Moyses Moyses Moyses.

haec duo loca sunt horum lapidum et appellationes eorum, quae secundum tribum praeceptae sunt annotari: unus quidem locus est in hoc rationali et alter in his quae dicuntur * * in hippodromo Chabratha. [*]( 6 Exod. 36, 13 (LXX) 10 Exod. 36, 9-14 (LXX) 25 Genes. 48, 7 (LXX) ) [*]( 4 deus V: dominus Fogg. 6 impressione scripsi (cf. infra ad u. 19;: in pressione V nominum om. Fogg. 11 post retorta add. etc. Fogg.; ego lacunam indicaui: propter homoteleuton interciderunt ea, quae plus habet uersio LXX interpretum 15 iacintho V 16 cocconeto V, distinxi (xoxxivoo ôιανενηομένουLXX) bisso r 19 impressione restitui: in pressione V (γεγλ̀υμένους [xαὶέxxεxολαμμένομς] έγxό- λ̀αμμασϕργὶδοϚLXX) 22 moises V 25 lacunam indicatti adsentiens Fogginio haec adnotanti: \'iam uero, ni fallor, inter ea multa, quae hic deesse puto, S. Doctorem exposuisse crediderim, quomodo duodecim tribus a filiis Iacob nomen acceperint, quot uxores Iacob )

759

Oportet itaque primitus hanc diuisionem nosse et ordinis consequentiam. quae secundum aetatem est singulorum, id est Ruben Simeon Leui ludas : propter iurgium uero Rachelis et quod data sit Iacob ancilla Balla, nascitur iuxta aetatis ordinem post ludam Dan statimque de ipsa ancilla secundus editur Neptalim. deinde per aemulationem Lia uero dedit ancillam uiro Zelpham, quae concipiens peperit Gad, dein Aser. rursus adiecit uxor Lia ut conciperet: quae iuxta conscientiam peperit Isachar, exin Zabulon. nouissime uero de Rachele loseph nascitur et deinde Beniamin. et est ista consequentia: Ruben Simeon Leui ludas, Dan et Neptalim, Gad et Aser, Isachar et Zabulon, loseph et Beniamin. haec quidem prima est compositio iuxta aetatis consequentiam.

Cum uero peruenirent de Mesopotamia reuertente Iacob in terram Chanaan, secunda fit diuisionis enumeratio. fecit enim Iacob tres turmas discernens proprios filios, et posuit Zelpham et Ballam duas ancillas faciens unam turmam in primis cum quattuor filiis earum, id est Dan et Neptalim, Gad et Aser; in secunda uero turma ordinauit Liam cum sex filiis eius, non iam secundum aetatem sed secundum matris affectionem, Ruben dico et Simeon, Leui et ludam, Isachar et Zabulon; ipse uero postremus mansit cum Rachele et Ioseph ualde paruulo. Beniamin autem in matris adhuc utero portabatur. et haec secunda discretio compositionis eiusdem numeri comprobatur.

Tertius autem numerus est iuxta aliam compositionem diuisionis. incipiens enim Iacob intrare in Aegyptum, sicut super annexum est, congregatis in id ipsum filiis Liae simul [*]( 3 sqq. cf. Genes. c. 29. 32 — c. 80 15 sqq. cf. Genes. 33, 1 sq duxerit, quem filium habuerit ultimum et his similia tandemque narrasse quomodo Bachel Beniamino edito partus dolore confecta mortem obierit in terra Chanaan in Hippodromo Chabratha et sic narrationem confecisse uerbis nimirum LXX\' p. 758, 25 hyppodromo V p. 759, 4 quod V: quae Fogg. 7 zelphfi V 16 zelphan V 20 non Y tupra linea )

760
et ancillae eius Zelphae consequenter, uelut ex eadem domina progenitis, ita dinumerantur ipsi: Ruben Simeon Leui ludas Isachar Zabulon et ex Zelpha Gad et Aser; deinde Rachelis filii Ioseph et Beniamin, hi qui ex eius ancilla sunt Dan et Neptalim.

Quarta diuisio est compositionis et numeri, quando benedixit Iacob filiis suis, cum moreretur; oportet enim secundum tempus et in numeros ipsos annectere. hic ergo numerus et hoc tempus insequitur, quando Iacob benedixit, id est: Ruben, deinde Simeonem cum Leui et ludam et Zabulon et Isachar, Dan et Gad, Aser et Neptalim, Ioseph et Beniamin.

Dein sequitur quinta diuisio de Exodo, cum egrederentur filii Israel ex Aegypto. enumerauit enim eos sermo diuinus dicens: haec sunt nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum cum Iacob patre suo; unusquisque cum tota domo sua ingressus est: Ruben Simeon Leui ludas Isachar Zabulon (deinde praecepit dominus Mosi:) fecerunt utrosque lapides (deinde Ballae:) Dan et Neptalim (et Zelphae:) Gad et Aser. Ioseph autem erat in Aegypto.

Dein post sexta diuisio est numeri iuxta metationem castrorum filiorum Israel, sicut scriptum est in libro Numerorum ex praecepto domini: in prima metatione ludas Isachar Zabulon, in secunda Ruben Simeon Gad, in tertia Epbrem et Manasse et Beniamin, in quarta Dan et Aser et Neptalim.

Rursus septima numeri diuisio est ex ipso Numerorum libro, cum iuxta praeceptum domini declarantur, qui debeant esse principes ad offerenda munera domino, dixitque: de Ruben Elisur filius Sediur, de Simeone Salamihel filius Surisaddai, de Iu da Na as on filius Aminadab. de Isachar Nathanahel filius Sogar, de Zabulon [*]( 2 cf. Genes. 46, 9—25 9 cf. Genes. 49, 1—27 14 Exod. 1, 1-5 22 cf. Num. 2, 2-31 27 Num. 1, 5-15 ) [*]( 3 zelphan V 4 hii V 15 egiptum V 20 postea Fogg. 24 manases V 29 suriaddai V )

761
Eliab filius Chelon, de Ephrem Elisama filius Eniud, de Manasse Gamaliel filius Phadassur, de Beniamim Abidan filius Gedeonis, de tribu Dan Achiezer filius Amisadai, de Aser Phaltihel filius Echram, de Gad Elisaph filius Raguhel, de Neptalim Achire filius Enan.

Itemque post hanc sequitur octaua diuisio ex ipso libro Numerorum, quando praecepit dominus et misit Moses principes tribuum Israel ad inspiciendam terram repromissionis. ait itaque: de Ruben Samu filius Sacchu, de Simeone Saphah filius Suri. de Iuda Chaleph filius Iephone, de Isachar Sara filius Ioseph, de Ephrem Auses filius Naue, de Beniamin Phalti filius Raphu, de Zabulon Gudihel filius Suri, filiorum Ioseph de Manasse Gelad filius Sudi, de Dan Amihel filius Gamali, de Aser Sachus filius. de Neptali Hali filius Ulaphi, de Gad Gugihel filius Machi.

Nona quoque diuisio numeri praecepto domini datur ex ipso libro Numerorum, cum filiis Israel terra sorte distribuitur: de Iuda, inquit, Chalep filius Iephone et deinceps enumerantur principes tribuum de Simeone, de Beniamin, de Dan, de Manasse, de Ephrem, de Zabulon, de Isachar, de Aser. de Neptali.

Dein rursus decima numeri diuisio est, quando benedixit Moses filiis Israhel. praeponens Ruben et deinceps annectens: ludas Leui Beniamin Ioseph Zabulon Isachar Gad < Dan > [*]( 10 Num. 13, 5-16 20 Num. 34, 19 25 cf Deuteron. 33, 6-25 ) [*]( 1 XaiXoiv LXX Elisama restitui secundum LXX et Vulg : melcham V 2 \'Εμιύδlxx (Ammiud Vulg.) mannasse r 3 abida V 4 Ψαγεήλ̀ uel Ψαγατήλ̀LXX 5 \'Eypav LXX (Ochran Vulg.) 6 Aivav LXX 10 Σαμουήλ̀ LII. Sainmua Vulg. Sacchu scripsi: acchu Tr, Za/oup (Zazpou cod. Alexamlr.) LXX, Zechur Vulg. 11 Zαϕάτ LXX 12 Sara] \'IXaa/. LXX (lyaX cod. Alex.) 13 nauae V 14 2ous: LXX 15 Ταδδὶ υὶὸς 2oooi LXX 16 Σαϑούρ LXX 17 hali filius ulaphi V: Napt uioc ΣαβιLXX, Nahabi filium Uapsi Vulg. 20 iepphane V 26 Iudam Fogg. Gad Dan > scripai coli. Deuteron. 33, 20—:i2 et huius epistulae § 86: Dan om. V, <Dan) Gad Fogg. )

762
Neptalim et Aser, et in nouissimis iterat sermonem de Ioseph: haec sunt milia Ephrem et haec milia Manasse.

Item undecima numeri diuisio probatur, quando praecipitur eis, antequam ingrediantur terram Israel, mox transfretantes Iordanem stent super duos montes Garizim et Gebal, sex hinc atque inde,. ad benedicendum his, qui custodiunt legem, et ad maledicendum his, qui legis praecepta seruare contempserint. et est ista contextio numeri: nam super benedictiones consecuti sunt Simeon Leui ludas Isachar loseph et Beniamin; super maledictiones autem hi: Ruben Gad Aser Zabulon Dan et Neptalim.

Duodecima rursus est diuisio numeri, cum sortiuntur terram possessionis suae et Ruben sorte contingit trans Iordanem, antequam transiretur in terram Israel. et est ista distributio: Ruben et iuxta eum Gad et dimidia tribus Manasse: dein transeuntes Iordanem primus Iudas accipit, tum Beniamin, dein Ioseph ex Manasse, dein Simeon inter Beniamin et ludam locatus et ut ita dixerim coangustatus est, quia illis spatia non fuerunt; dein Zabulon terram consequitur et Isachar et Aser et Neptalim et Dan. Leui sane in omnibus dispersus est tribubus, ciuitates solummodo et suburbana percipiens.

Rursus tertia decima diuisio numeri occurrit ex Zacharia propheta, sicut dicit: in illa die plangent omnes tribus terrae, tribus domus Dauid super se et mulieres eorum super se, tribus domus Nathan super se et mulieres eorum super se, tribus domus Leui super se et mulieres eorum super se, tribus domus Simeon super se et mulieres eorum super se, [*]( 2 Deuteroii. 33, 17 8 cf. Deuteron. 27, 12 sq. 13 sqq. cf. Ios. cap. 15-19 21 cf. Ios. 14, 4 24 Zachar. 12, 12-14 ) [*]( 1 neptalin V 8 benedictiones Fogg.: benedicti his e V 10 hii V 11 neptalin V 13 iordanen V 26 et 27 eorum scripsi: earum V Fogg. 28 et 29 eorum V: earum Fogg. )

763
plangentque cunctae residuae tribus; et non nominauit, quae: nos autem propter situm descriptionis terrae hanc consequentiam esse perpeximus, ut sit tribus Beniamin, dein Ioseph Ruben Gad Zabulon Isachar Aser Neptalim et Dan.

Item quarta decima diuisio immeri subest ex reuelatione sancti Iobannis, qui dinumerauit ex unaquaque tribu duodecim milia eorum, qui uirginitate sanctificati sunt; ait enim: de Iuda duodecim milia, de Ruben similiter, exin de Gad, de Aser, de Neptali, de Manasse, de Simeone, de Leui, de Isachar, de Zabulon, de Ioseph, de Beniamin. nusquam uero in hoc loco meminit Dan.