Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sed et adhuc lucidius et speciosius haec petra uidetur sumpsisse cognomen; explanatur enim liggurus a quodam animali, quod liggium nominatur, habens colorem pulli bubali uel buculae rufae, cuius cauda modica est et habet puncta quaedam uiridantia: propter quod et lapis liggurus idem liggi cauda uocitatur.

ego autem uehementer ammiror, cur scriptura diuina curans ad ornatum decoremque pulchritudinis regalium sertorum et uestimentorum pontificalium uti lapidibus pretiosis et nonnullorum, qui multum erant noti manifestique, commemorans [*]( 1 masagete V 4 LIGIRIO ligirii V 5 phisiologis V, altera i ex o O corr. 7 inuenimus scripsi: inueni I m V, inueni modo a Fogg. (εδρομεν aÈ Ep.l) Laggurium Fogg.: laugurinum V, ).arfxo6piov uel λαγγουριον Ep.t 8 Ligguriutn Fogg.: ligguriorum V, Xoppiov Ep,t 9 ligirium V 12 quidam V, corr. Fogg. (ἐπειή αὶ ϑεĭαι γραϕαὶ Ep.t) liggirium V, correxi 17 ophite V: in ophitg a 23 cauda V, corr. Fogg. 24 ligurus Y, correxi liggii Fogg. 28 multorum V, corr. Fogg. )

753
(carbunculi dico et smaragdi, amethysti et achati. berylli et chrysolithi) in horum dinumeratione lapidum non meminerit hyacinthi, cum sit lapis iste clarissimus adeoque pretiosus atque mirabilis, ut animaduertamus, ne ligyrium forsitan hunc diuina scriptura cognominat.

hyacinthus autem species habet diuersas; quanto enim quis inuenitur colore profundior, tanto est aliis necessarior. hyacintho uero uel callaino purpureus color est aliquanto consimilis; unde diuina quoque scriptura ex hyacintho purpuraque pontificalia uestimenta dicit ornari. et praecipuus quidem lapis hyacinthus thalassites appellatur, eo quod tranquilli maris similitudinem referat. est et alius, qui uocatur rhodiaeus, alius oppalius, rursus alius perileucius. inueniuntur autem lapides isti in interiore barbarie Scytharum.

Scythiam uero soliti sunt ueteres appellare cunctam septentrionalem plagam, ubi sunt Gothi et Dauni, Uenni quoque et Arii usque ad Germanorum Amazonarumque regionem. illic igitur interius in deserto huius magnae Scythiae conuallis est profundissima, hominibus prorsus imperuia: montibus namque saxosis hinc atque inde uallatur, ita ut si quis desuper a summitatibus montium tamquam de muris aspiciat, solum conuallis peruidere non possit sed a profunditate caligo tenebrosa ueluti chaos alicuius occurrat.

igitur qui mittuntur a regibus iuxta commanentibus ad istorum lapidum perquisitionem, secundum dispensationem necessitatis sibi commissae iugulant agnos et excoriante dimittunt desuper e saxis in illud chaos conuallis inmensum lapidesque, ut ferunt. agnorum decoriatorum carnibus adhaerescunt. aquilae uero in petris [*]( 8 Exod. 28, 5 ) [*]( 1 fort, achntis 2 crhisoliti V 3 hiacinthi V et sic semper per i 5 cognominet Fogy. 9 ornari ex ordinari V 13 sq. scitharum stihiam V 15 Uenni] Uanniani regni (Plin. n h. 4, 81) mentionem facit Fogg., addens tamen fortasse Hunni restituendum 16 arii V: \'fortassis Abii\' Fogg. coll. Ptolem, vi 15 ad om. a Fogg. amazanorumque ex amazonorumque V 17 schithie V 20 sumitatibus V 22 ω̂ϭπερΤ: χάοϚFp* nituntur V, corr. o2 (ot άπεϭταλμένοι Ep. 2) ) [*]( 48* )

754
sursum morantes accepto carnis odore descendunt eductosque decoriatos agnos exedunt et lapides illic in summis montibus remanent. damnati ergo, qui per huiuscemodi capturam ad inquirendos praedictos lapides diriguntur, intuentes, ubi sint ductae agnoram carnes ab aquilis, eunt illuc et inuenientes lapides afferunt.