Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DE LAPIDE IASPIDE. Iaspis est lapis uelut speciem smaragdi referens, qui apud ostia Thermodontis fluminis inuenitur et apud Amathunta: non quae in Cypro est, sed naturaliter Amathusiorum generatio multiplex habetur. hic uero lapis hanc habet speciem: sub smaragdo est interuirescens sed obtunsior et obscurior* interiusque corpus habet uiride ad instar aeruginis aeris. delectantur autem phantasiae, id est speculationes, huic insidere, sicut asserunt. qui fabulosa commemorant.

est et alia iaspis albidior quam mare, flore uero tincturaque pressior. alia uero in speluncis Idae montis, qui est in Phrygia, reperitur similis sanguini cochleae, sed lucidior magis et ueluti similior uino et amethysto rubicundior. non enim sunt unius coloris eiusdemque potentiae, sed alia quidem rarior est et albidior quam aer fumi, <nec> nimis effulgens nec impar, item caeruleae uibrationis, ueluti si tempore hiemis de terra uapor aut nebula au.stro desinente consurgat. alia. quae glaciei similis est, ab his, qui fabulosa fingunt, phantasiis dicitur esse remedium. repertum est autem ab Hiberis et pastoribus Hyrcanorum, qui circa Caspium -solum lacumque consistunt.

est et alter iaspis, qui uocatur oppalius. similis niuibus aut spumis maris aut ueluti si [*]( 1 Eiod. 24, 10 ) [*]( o nonque in cipro T sed natura littera mathusiorum r, corr. Fogg.; sed aliam nam Amathusiorum Dindorf (OJ rijv gv Κόπρω̩ο, άλλ̍\'erxt γένοϚ πολαχαλούμενον\'Αμαϑούϭιον Ep.1, &\') t. t K. άλλ\'〈έτέραν τινά〉eat1. 〉γάϱγένοςetc. Dindorf) 7 xata t-fjv ϭυάραγδόν έaτι γλ̀ιωρὶςουjαEp. 1 10 speculationis Y, corr. Fogg. incidere Dindorf w; 3s touto ήϰούϭαμενstva: ϕανταϭὶαςu»s οὶ μυϑολύγοι λέγουϭιν corrupte Ep.1 11 est ex et V 13 phrigia V 14 amethisto V 16 rarior ex ratior F (χαυνοτέραEp.l) nec inserui secundum Ep.t ου̂τεjcavu ϭτλβουϭαοuts πάλινάπμέουα 17 post impar interpunxi: nec impar item cerulea uibratione coni. Fogg. bibrationis V 19 glacie F, corr. Fogg. 21 hircanorum V 22 qui FO\'lg.: que V 23 oppalius scripsi: appalius JP, Opallius Fogg.; ό παλ̀αιὸςEp,1 corrupte nauibus r corr. Fogg. ) [*]( XXXV para 2. ) [*]( 48 )

752
sanguis lacti misceatur, ut Massagetae potare sunt soliti. hunc, ut aiunt qui fabulosa referunt, bestiae in agro metuunt, aliaque portenta.

DE LAPIDE LIGYRIO. Ligyi\'ii inuentionem nequaquam nouimus nec a physiologis, id est naturarum scrutatoribus, nec ab aliquibus antiquis, qui harum rerum curam gessisse referuntur. inuenimus autem laggurium sic appellatum lapidem, quem nonnulli pressiore locutione liggurium uocant, et fortassis arbitror hunc esse ligyrium, quoniam quidem diuinae scripturae nonnulla nomina aliter immutarunt, sicut smaragdum dixere prasinum aliisque nominibus -alia uocauerunt.

et liggurus quidem uel etiam laggurus, si ipse sit ligyrium, rursus ex quo sit loco, nescitur a nobis. arbitrati sunt autem eum de superiore esse Thebaida, propter quod affirmant aliquos lapides ex lapide hoc in aede Asclepii, quae sic appellatur, in Memphi Aegyptia reperiri. in quibus sunt ueluti notae intermicantes, non sicut ophitae, sed habentes puncta iuxta cerinum lapidem sic uocatum. puncta sunt uiridantia ita, ut intellegamus in profundo lapidis huius uenam esse lectissimam.