Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

omnes autem lapides isti. cuiuscumque sub diuersitate coloris existunt, cum sint pretiosi, tamen hanc habent efficaciam, ut superpositi carbonibus ignis uehementibus ipsi quidem minime laedantur, carbones autem protinus extinguunt. non solum autem hoc, sed etiam tollens quis ex his lapidibus et inuoluens diligenter in orario uel in aliquo linteo ponensque super carbones ignis manu retinens ipse quidem calore cruciabitur, linteum uero, quo lapis estinuolutus.

nullo modo laeditur aut aliqua ustione uexatur. fertur autem lapis iste utilis esse mulieribus, quatenus onere partus absque difficultate liberentur. phantasias autem pellere similiter dicitur.

DE LAPIDE ACHATE. Achates autem lapis est aestimatus esse perileucius, qui post hyacinthum lapidem ponitur. est autem specie mirabilis, colore caeruleus, exteriorem circulum habens album. et hic circa Scythias inuenitur. est autem in lapidibus istis achates colore leonino, qui cum aqua tritus et inlitus super loca, quae morsu contracta sunt uiperae uel scorpii ceterorumque serpentium, uenena depellit, dico autem achatem, qui leonis speciem praefert.

DE LAPIDE AMETHYSTO, Amethystus lapis. est erga suum circulum flammiferum quiddam profundius micans. splendor autem eius est albidior, e medio corpore ueluti uini flaui speciem referens. qui forma diuersus et hic, ut opinor, in [*]( 4 sunt a Fogg. 5 post ducte del. sunt V erunt 1\', corr. a 6 autem om. Fogg. 7 assistunt Fogg. 10 extinguuntur Fogg. (τούς81 avd-paxoc sβεννύουϭινEp.1, xαταϭβεννύοaϭινKp."1) 12 retines V, corr. Fogg. 14 nullo sctipsi: est nullo V, et nullo Pogg. 16 diflfuleultate r, corr. a fantasios V 19 perileutius V: περίλς Ep.1 post Y: plJr Fogg. (o? 6no xov ύάxινϑονεύρίϭxεπαιE\'p.l) hviacinthura 1" 27 micat V, correxi (ϕλογίϚν esn Ep.1) )

755
Libyae montibus gignitur. alter enim hyacintho mundissimo similis est, alter uero amphicochlo. fit autem ipse in parte Libyae circa litus maris. hi uero, qui fabulis credunt, aiunt eum praecidere tempestates et pluuias, cum australes uenti perflauerint.

DE *LAPIDE CHRYSOLITHO. Chrysolithus lapis, quem nonnulli chrysoberyllum uocauerunt, auri fulgorem praefert, fit autem in puteali petra: sic appellatur locus ad litus Achaemenidis Babylonis. nominant autem et Babylona et puteum illum petrae Achaemenida, quod, inquiunt. pater Cyri regis Achaemenens uocabatur, ut scriptores aliqui retulerunt. est autem et chrysoprasus lapis: hic stomachicis et colicis nec non et coeliacis tritus et epotus saluberrimus approbatur.