Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

salue Ezechias praesentis aetatis! nam etsi fuerunt ante eum reges Iuda, qui facerent <rectum coram domino>, nullus tamen eorum dissipauit excelsa. tu quoque scismatum et superbiae dissipator et cultus ueteris restitutor praesume tibi <ad> similitudinem illius annorum augenda curricula, qui operum eius imitaris exempla.

et haec omnia, quod ad maius gloriae tuae spectat augmentum, non stimulo adhortationis alienae, non ullis precibus excitatus aggrederis: solus tibi in consilio deus. non est. qui se ad participationem tanti operis temptet inserere: tibi debes actionis huius studium. tibi bonae actionis effectum tu me.

uenerabilis imperator, ecclesiae uulnera tam longa maerentem ad spem reddendae salutis animasti; tu me post tam continuas turbidines iam paene desperatione cessantem ad nouam tranquillitatem directis ultro piis litteris excitasti, hoc quoque procul dubio diuina intellegentia conferente, ut inter ipsa tui principatus exordia fidei eius dicares obsequium, cui acceptum debebas imperium.

sed qui te ad incipienda haec non potui primus impellere, nunc maiore fiducia tantis [*](7 cf. Ioh. 14. 27 9 cf. Luc. 15, 7 12 sq. cf. Regn. IV 18, 4 14 cf. Regn. IV 20, 6 ) [*]( 3 contingit V, corr. p 12 rectum coram domino inserui praecedente CottStantio, cf. Regn, III 15, 11, IV 14, 3 et 15, 3; bonum inseruerat Bar. 14 ad addidi, in Coust. similitudine Labb. 16 quod Y: quae a, unde quae.. expectant Car. ispectant corr. Binitls) expectat V 18 aggredieris r, corr. o 22 merentem V 23 disperatione V 27 qui te Bar.: quibus V * ) [*](XXXV pare 2. ) [*]( 47 )

736
beneficiis compellor prouocatus orare, ne patiaris in te tam boni operis esse defectum, ne manus, quas ad deum erigis, a coepti operis perfectione suspendas. negare non possum pro domini nostri haec me affectu et unitatis exposcere, sed fateor et saluti tuae pro tanta mansuetudinis gratia haec studia me debere. scriptum est enim, quia qui perseuerauerit, hic saluus erit.