Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

et alias secundum euangelicam traditionem necesse est, ut fructu supernae remunerationis careat, qui retributionem laudis expectat. hinc mansuetudinem uestram omni bonitatis perfectione pollentem ad deum uniuersa, quae memorabiliter facitis, referre non ambigo nec caduca cogitantes ab illo expectatis pro actuum uestrorum retributione mercedem, quem bonorum omnium constat auctorem.

et tamen ego diuinis, quibus obsecundo, conuenio institutis, ne religiosae conscientiae uestrae beneficia comperta dissimulem, ne taciturnitas mea, quae uobis crescit ad gloriam, mihi, quod absit, uertatur in culpam. noui enim, de illis decem domini et saluatoris nostri pietate mundatis quia et nouem sunt nota ingratitudinis improbati et unus testimonium fidei et merito receptae salutis retulit, qui gratiarum actionem sanatus exsoluit.

exsequor exempla quae didici et, quod per officii mihi crediti materiam praedico, sub occasione litterarii sermonis exhibeo. ago gratias quantas humilis possum, etsi quantas debeo non possum. sed solatium mihi est, quod de beneficiis mecum uestris mundus exultat et lacerata hactenus ecclesiae membra ad compagem suam reuocata gloriantur. [*]( 10 cf. Matth. 6, 1 20 cf. Luc. 17, 11-19 ) [*]( 238. Dat. ut ep. 236. Edd. Car. J2 555; Bur, ad a. 521, 7. Collect, Concil.; BTA I 448; Thiel 967. 5 ne 0\'; nec V 7 eummi V, corr. 0 8 obnoxia p2: eo noxia V 9 imperandi V, corr. p2 11 retributionis laudem Bar. 15 auttorem V 17 religiosa r, corr Car. 24 occasione V, corr. 0 27 sq. lacerata.. ecclesiae p: lacerata .. ecclesia r, laceratae .. ecclesiae Car. )

735
reduxisti populis fidem persecutus errorem, inclinata est superbia inimicorum ecclesiae dei et humilitas erecta fidelium. magna res tibi contigit.

imperator; magna in te emolumenta cum potestate coierunt. quae merearis, intellege: non exiguam in te partem boni operis illius, quod uadens ad caelos dominus noster Iesus Christus contulit, transtulisti; nam pacem, quam ille discipulis dedit, per te mundus inuenit. non est dubium congratulari tibi angelos caeli: nam si iuxta assertionem euangelicam laetitia est eis de uno peccatore saluato, quae potest esse populo?