Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nec uos aliquorum obstinatio reddat a proposito pigriores. durum est, ut efficacior sit eorum . pertinacia qui diuidunt pacem quam eorum qui asserunt unitatem, amentur uulnera quam prouideantur pro salute remedia et praeoptabi<lius esse> putetur so<luere se cum> mortuis quam inhaerere cum uiuis. an non aequum est, ut religiosi principis subdantur imperio qui non mouentur exemplo? non omnis aeger salubribus adquiescit et medendi studium saepe ipsis, quibus adhibetur, ingratum est: et tamen grata est admota pro salute necessitas nec ipsi post respirationem non sunt beneficiis obnoxii, qui curantur inuiti.

cauenda est subtilium magna circuminspectione calliditas, qui ingerunt difficilia, dum nituntur labefactare composita. et quis hoc possit admittere, ut ad illa per pacem credamur adduci, ad quae non potuimus discordiae necessitate compelli, et putetur aequius, ut contra salutem princeps subiectorum uoluntatem sequatur quam pro sua salute subiecti principis non famulentur imperio?

ipsam tibi mecum, uenerabilis fili, crede ecclesiam [*]( 6 Matth. 10, 22 ) [*]( 1 te V: re Bar. 2 eriges V. corr. Bar. 10 uulgo post unitatem plene interpunxerunt, sed amentur et quae sequuntur ipsa quoque pendent a coniunctione ut quam V: cum Car. 11 poptabi [tacuna 6 fere litter.] putetur so [lacuna 5 fere litt.] mortuis V: lacunas expleui; praeoptabi \'lius\\ putetur sO<Ć1ari cum> mortuia Thielius praecedentibus similiter cod. p2 et Norisio (De uno ex trinitate passo = Opp. III, Ueron, 1729, col. 849), putetur se(peliri cum> mortuis Coust. 14 nom V, corr. a 18 circumspectione 0 20 illam V, corr. 01 22 ęquus V, corr. pJ: aequum Car. 23 non, quod delendum censet Thiel, dictum est ex uulgari nunc usu linguarum Francogallicae et Italicae )

737
dei supplicare, ut eam sine macula et ruga, sicut scis domino placere, custodias nec in ea oculus ille, qui peruigil est, naeuum aliquem. quem auersetur, aspiciat. ama, quod a deo conpunctus elegisti, et intemeratum serua illud, cuius pars esse uoluisti. fuerit ante sollicitudo tantum mea: nunc unam nobis causam tua fecit esse clementia.

nec austeriorem me quisquam dicat esse prioribus nec adhortatio alicuius pro sententiae auctoritate teneatur: diligentiorem me non pertinaciae studium sed scandala secuta fecerunt. forte inter initia <locus potuit> esse lenitati: male, sicut notum est, per accessus praecedentium temporum errorum augmenta creuerunt. non parui habeas, fili sanctissime, quod curasti!