Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ubi sancta Calcedonensis synodus et inter sanctos uenerandi papae Leonis religiosissima constituta locum alicuius honoris habuerunt, ubi non aduersum tanta fidei fundamenta quasi quoddam bellicum hostium dei insonuit exercitus? <quae> quanto acrioribus impetita sunt iaculis, tanto ualidioribus sunt munienda subsidiis. rogo, clementissime imperator, ne me aut ad deserenda haec, quae dudum bene placita sunt, aut mutanda compellas. uox enim illa auribus meis indesinenter inmurmurat, quia nemo manum ad aratrum mittens et post se respiciens aptus est regno dei, cum in ®lridenti sit, quia paenitentia malorum est operum, non bonorum.

sed quamquam his urguemur angustiis, tamen et propter mansuetudinis tuae considerationem et quia uenerabilium legatorum Iohannis episcopi, Heracliani presbyteri atque Constantini diaconi allegatio nos non inhumana permouit, qui innocentibus aut ignaris causae remedia crediderunt esse poscenda,

ad fratrem et coepiscopum nostrum Epiphanium scripta transmisimus, ut memor fidei, memor religionis, quos [*]( 1. cf. Eph. 5, 27 21 Luc. 9, 62 ) [*]( 2 eanl V, corr. Thiel 7 adortatio V 9 inicia [lacuna 7 fere Merarum] esse V, lacunam suppleuit p2 in marg, 12 sanctisime V 16qriae addidi 17 haec impetita Bar. 26 bresbiteri V 2S crcdiderunt (aut quae .. credidit) Thiel: credidit V ) [*]( 47* )

738
dignos susceptione esse crediderit aut communione, quam respuimus, sicut asseritur innocentes, eos ad societatem sacrae communionis admittat, libelli tamen, qui a nobis interpositus est, tenore seruato. melius est enim et magis deo placitum, si salua fide ecclesiastico corpori iungantur abscisi quam ad abscisos transeant, qui in beati Petri inmaculata communione manserunt. Data VII. Kal. Apr. Ualerio cons.

(239.)

HORMISDA EPIPHANIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. Benedicimus dominum fraternae caritatis affectu, quia non solum synodica relatione ad sacerdotium te digne peruenisse cognouimus sed factis atque moribus comprobamus et ita se meriti tui gradus patefecit effectibus! ut ante fratrum et coepiscoporum nostrorum testimonium cuncta crederemus.