Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quod ideo nobis specialiter credidimus imponendum ad diligentiam uestram nostra onera transferentes, quia non parua iam documenta resistentes haereticis edidistis nec debet de eo ambigi. quem bene contigerit explorari. simul adsume remedia medicinae. simul accingere auctoritate iustitiae et sic circa supplices humanitate mollire, ut in haereticorum contagio perdurantes aut eos. qui innocentiam simulant et cum nostris sola uoce consentiunt, ab his, quibus pro ecclesiae redintegratione consulitur et prouidetur, excludas; nec enim expedit circa hos ecclesiasticam temperare censuram. non enim erunt iam miserationis bona pro eorum, quibus consuli oportet, necessitate collata, si indiscrete fuerint bonis malisque communia.
et quia Hierosolvmitauorum quoque faciendam credidit in litteris suis tua dilectio mentionem, quorum etiam ad nos quaedam delata professio est, necessarium duximus uel recensere, quae scripta sunt, uel respondere, quae congrua. qui si sanctorum patrum constituta custodiunt. si illa fidei fundamenta uenerantur, ab his, quae per eos sancto spiritu compungente definita sunt, non recedant. aut enim perfecta sunt, ita ut sunt, et adiectione non indigent, aut bene ualida et ideo non mutanda, quando per ea omnia haereticorum uenena compressa sunt.
nec quicquam Calcedonensis synodus, quod utile quaelibet diligentia potuisset excogitare, praeteriit, quae praecedentium quoque dogmata uel clarius manifestauit uel repetita auctoritate firmauit, speciale quoddam aduersus Nestorium et Eutychen adgressa certamen, alterum deitatem domini nostri Iesu Christi [*]( 2 absoluemuB errores Hisp.; absoluentur errore legit interpres 6 reddidintis Hisp. 9 contagione Hisp. 13 iam Hisp.: om. V 15 hierosolimitanorum V 16 quoque om. Hisp. credidit om. V suis om. Hisp. 18 recensere V: recipere Gonz. (uel recensere quae scripta sunt uel om. i) 21 spiritu sancto componente Hisp. 22 recedent Fronto Due. 28 eutichen V, euticen iti2, euticem t3: Eutychetem Gonz. )
propter quod et unam nec diuisibilem profitemur essentiam trinitatis et proprietatem tamen suam scimus inesse personis. unam enim patris profitemur esse personam, unam filii dei cum adsumpta carne, unam spiritus sancti, et personas proprietatibus designantes et per unitatem essentiae inseparabile trinitatis mysterium confitentes. neque enim ambigi potest uerbum dei intra matris uiscera per carnem humanam adsumpsisse naturam nec post a se intra uuluam naturarum unitione diuisum. nam sicut non est in eo humanitas sine deo edita, sic in cruce non est impassibilis diuinitas a carnis passione diuisa, quod uirginis partus et intemerata fecunditas et singularis a mortuis resurrectio et ad caelos declarat ascensio.
haec si quemadmodum a patribus constituta sunt seruant, credant nec definita transcendant; a quo tramite qui declinant, ipsi sibi nebulam dubitationis offundunt. nobis autem illud apostolicum contentiosis respondere necesse est: nos hanc consuetudinem non habemus nec ecclesia dei.