Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

si enim et taceant, numquid deus haec ipsa fieri ignorat? quid? putamus, quod sine offensione dei haec in ueros catholicos et in ueram eius ecclesiam perpetrentur, quae olim aduersus seruos dei perpetrata grauissime diuinis animaduersionibus uindicata sunt? et unde sunt tot . plagae, quibus orbis Romanus quatitur et urguetur?

non opus [*](14 Regn. Itl 19, 10 (et 14) ) [*]( 1 multantes (I) se mystica V: se habent (habens tt) sancta (I) 3 ossident V euthycio x, euthicio tc, euticio f 4 et tunc V cathoiicos Yr,: catholicus Yx Ó auctoritate uestri nominis om. V auctoritatis piae «I>: auctoritate spei V contemplationis «I> (contemplacione x) 6 uindicantes x, uindecates / permittetis 0: permittens V, permittentes (I) 7 aduersum <!* 10 persecutionis (-nes \'Xf) mortisque (I) mortesque V 11 ut om. tp 13 regem YK altariisque V: altaresque Y, altarisque (-quae x) rcx, altaribusque 0 14 deum V: dominum (IJ 16 sum solus «I> (sum ego solus Vulgata): solus sum V 18 sinites -/, senetis x, finetis n a om. Y 19 sacertibus V 20 sine V: sint (I) 21 uiros Y;t, uros x in om. x eius om. x 22 saruos om. (I) )

41
est nunc nos singula quaeque plagarum recensere, quae tranquillitas uestra recognoscit cum aestu et sollicitudine imperii sui: communem istum dolorem uel tacendo mitigemus, ne non tam compati quam exulcerare uideamur. sed hoc, quaesumus, piissimi imperatores, cogitare dignemini, quibus ex causis ista proueniunt, utrum quia fideles serui Christi metuentes leges diuinas nolunt cum infidelibus conuenire an quia ueri catholici a falsis sacerdotibus obteruntur.

quomodo enim non falsi sacerdotes sunt. qui iam non solum ob causam praeuaricationis supra expositam deuitandi sunt sed etiam quod plurimi quique eorum proprias etiam nunc haereses uindicant sub ementita apud uos catholici nominis professione? quis enim iam timeat episcoporum impia praedicare, quando totiens commissa impietas honorata est, cum minime deicitur sacerdotio ? denique cum sint alii eorum Origenistae, alii anthropomorphistae. alii autem Apollinaris impii sectam tuentes, triplici cuneo alii aduersum sanctum spiritum diuersis studiis solis blasphemantes, sed et ipsi quoque, qui pie inter eos putantur credere, patris et filii et spiritus sancti tres esse substantias uindicantes uel respicientes: nihilominus hi omnes de uestris gloriantur edictis et sibi ecclesias uindicant, cum has impias sectas patres nostri apostolica semper et euangelica auctoritate damnauerint.