Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

hic est Turbo, qui diaconus fuit Euthychi haeretici, sub quo beatus Lucifer Eleutheropolitanae ciuitatis patiebatur exilium, qui et ipsum Luciferum fidem libere uindicantem multis atrocitatibus uehementer afflixit. sunt adhuc hodie in Palaestina, qui illo tempore istis insequentibus poenas grauissimas dederunt, eo quod cum catholicae fidei episcopo Lucifero conuenirent. negent, si non inter cetera sua atrocia ianuam clausam securibus effregerunt, si non inruentes in Luciferum fidelissimum sacerdotem diuina quoque sacramenta euerterunt. unumquemque illic de his fratribus, qui conuenerant, impia [*]( 15 cf. Dan. 6 ) [*]( 3 rem ueri V: rem uiri kx, remoneri et Y 4 eiiit a x, exiet a r minitatur et turbus (corr. p2) V: me negatus (necatus t) turbo (I) .5 domui V (cf. Rdnsch, Collectan. philol. p. 30): domi (I), domus Svtn. minitatem (I) ueritate «, ueritatem x, pro ueritate jr, pro ueritatem t; ueritati del. a* 8 quam om. tĮJ 9 tend V 10 uelut (ĮJ . 11 nefando n, nefandi T 14 celebramus Sirm. 15 Babylonii Sirm. sanctum <I>: secundum V Danielem Sirm. odii V 16 domum IV. 17 euthici. Fjt, euthyti x, euthyci y, eutici 9 19 libere uindicantem (uindicante xx) «I»: liberam ei indicantem V 23 non (I): nc r 25 uerterunt lr )

40
caede mulcantes; negent, si non hodieque apud se mystica uasa, quae tunc impie Lucifero diripuerunt, cum sacris codicibus possident.

tunc utique Turbo cum Eutychio haeretico uersabatur: extunc se catholicum dicens catholicos persequitur sub auctoritate uestri nominis. auctoritatis piae contemplatione fidem catholicam uindicatis: permittetis, piissimi imperatores. ut sub uestri nominis auctoritate aduersus fideles diu ubique dominetur impietas ? expedit enim hoc Romano imperio (quod tamen affectu et fide eius. quam Christo deo exhibetis, obseruantiae dicimus), ut qui Christum pie praedicant. persecutiones mortesque patiantur. ita ut nusquam liceat deo pia altaria conlocare aut certe, cum conlocata fuerint, destruantur ?

sub impio Achah rege Israel occisis prophetis altariisque destructis interpellat Helias deum aduersum Israel in libro regnorum dicens: domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua destruxerunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam: hanc inuidiosam interpellationem etiam uestris temporibus sinitis ad deum fieri a singulis quibusque fidelibus sacerdotibus?