Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quas quidem nunc discutere non est praesentis opusculi: sed tamen, quod moueat ad horrorem intentum uerae fidei animum uestrum, dicimus. una, ut opinamur.

haeresis apud Ariminum sub haeretico rege suscepta est et nunc sub uobis piis catholicis imperatoribus tot haereses uindicantur [*](2 recognoscat II) 3 communem V: communione Yõt, communionem x 4 sed om. V 5 excogitare dignamini «1» 6 proueninnt Fx: proueniant Yõt utra V 7 an om. (I) 8 uiri <1» obtinentur 10 exposita V(I>, corr. o diuitandi irxy 14 sacerdotium (I) 15 alii rorum V: aliorum II» antromorphistę V, anthomorphste x, anthromophitaeir, anthropitae Y 16 apollinariis V, apollenariis x, apollenares Ix 17 cuneo V: curi eo tcx, errore Y aduersus II» solis om. II» 18 et ipsi.. filii om. Y 20 respuentes Sirm. hii (I» 22 semper apostolica trsp. (I> 24 ab errorem II) 25 unam II) )

42
non minus impiae quam est Arrii impietas. et cum aduersus se libros uel epistolas singuli quique conscribant, tamen sibi omnes uel ex directo uel ex obliqua concatenatione communicant, inani studio philosophorum solis disputationibus litigantes, non etiam ut Christiani ex deuotione sacramenti alter alterum uelut impium deuitantes, ut iam sicut in scolis ingenii uideatur inter eos esse certamen, non autem sacra defensio uerae religionis, quandoquidem inter se sacramenta non separant, cum impiis sententiis ab inuicem separentur.

hoc autem ideo faciunt, quia quidam eorum gloriae humanae, quidam uero auaritiae student; et inde est, quod sibi inuicem sub impia dissimulatione conludunt, ut nec possessiones perdant ecclesiae nec honores. et interea, ut tot suas uelent impietates, ad inlusionem singulorum ueluti benignissimae mentis indicia praeferentes aiunt ideo se etiam contraria sentientibus ecclesiasticae communionis consortio copulari, ne bonum pacis in ecclesia pereat, quasi uero huiusmodi pax Christo deo placeat, quae in eius ecclesiam tantas recipit impietates.