Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
sed quoniam comperimus quosdam nomine monachos, quibus magis discordia studio est quam caritas et pax dei, cupientes quaedam perturbare ad angelum uestrum hinc descendentes iter arripuisse: quos beatitudo uestra praesentibus scriptis causam liuoris eorum cognoscens ita, ut merentur, suscipere et a se longe pellere dignetur, quoniam uaniloquia ipsorum festinantium nouitates introducere in ecclesia, quod neque quattuor synodi uenerabiles neque sancti papae Leonis epistolae continere noscuntur, in omni loco turbas excitare uidentur:
quam etiam ob rem et a uiris reuerentissimis episcopis et diaconibus directis ab apostulatu uestro * * ad nos angelus uester destinare dignetur et ipsos digna correctione perculsos, ut superius dictum est, pellere iubeat. ergo hoc petimus, ut, sicut supra dictum est, ipsas huiusmodi litteras per eundem portitorem ad nos dirigere magnopere praecipiat. sunt autem nomina eorum Achilles, [*]( 1 hora V, corr. 02 ) [*]( 187. Dat. (simul cum epp. 216-218) a. 519 die 29 Iunii, per Eulogium. Edd. Car. 12 524; Bar. ad a. 519, 96; Collect. Concil.; Thiel 875. 8 per doctrinam et auctoritatem Bar. 9 apostolatus oJ: et apostolatus V 10 discrodia V, corr. a istudio V, corr. cod. Angelic.: in studio 0 12 discedentes Car. 13 liboria V 15 uane eloquia V, corr. p 20 lacunam indicauit Thiel, qui addi iubet scripta de iisdem missa sunt. quae autem rescripserit beatitudo uestra, haec per eumdem portitorem; sed etiam nomen portitoris Eulogii agentis in \'bus excidisse putandum est. cf. Beitrdge p. 24 adn. 2 )
haec nostra est maxima sollicitudinis causa, ne unitas, quam uester labor oratioque perfecit, per inquietos homines dissipetur, sperantes in deo, quia, si quid est quod adhuc a totius orbis pace dissentiat, hoc quoque orationibus uestris apostolicae sedis comunioni societur.