Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

item dicendum: si haeretici non sunt, quomodo tanta sacramenta confecerunt, ut canistra plena omnibus erogarent, ne imminente, sicut dicebant, persecutione communicare non possint? item: si haeretici non sunt, posteaquam accusati sunt gestis a Candido u. s. uicario magistri militum praetorianorum in iudicio praefectorum et sibi maturum periculum cognoscerent adfuturum, quare denuo tamquam damnandi, uelut subuenire iterum paruulis cupientes, tanta rursum et confutati exercuerunt baptismata, ut uere cunctis se haereticos ostendissent? ad quam rem satis et magnifica potestas praefectorum grauissime indignata est.

item: si haeretici non sunt, quomodo, cum in baptisterio absconsi essemus, consilio inter se habito per noctem uelut de periculo liberare nos uolentes in naue mittere uoluerunt, ut hac occasione mari praecipites darent, cumque nos respondissemus per Demetrium et Andream diacones \'omnes nos apud uos esse cognoscunt: quomodo per noctem nauigare possumus? sed si uere pro nostra salute consuletis, crastina die secrete quinque uel sex senatores, qui periculum substantiae uel salutis suae metuunt, una cum magistri militum uicario Candido comite iubeatur aduocare: cognoscant et ipsi, ubi transferimur, et facimus quod iubent; sin autem soli secretim, hoc non facimus\\ tunc illi non inuenientes effectum [*]( 1 ciuitatem p 2 hic Thiel, sed cf. suprap. 642,18 3 fort. posset 6 morerenturo2: memorantur V ad add. 02 pasca V 9 conficerunt V 9 sq. imminens.. persecutio V, corr. o2 10 possent cod. Angelic. 11 acusati V 12 praetorianorum Bar.: pt (~ praeter) V 19 absconditi o consilium.. habitum V, corr. Thiel 20 naui o 24 consulitis Car. 27 iubeat V, correxi: iubete 02 28 iubetis Thiel 29 effectu V, corr. Car. )

644
ad horam tacuerunt et alia die iterum seditionem populi commouerunt, unde uix deo uolente euasimus?

(187.) EXEMPLUM EPISTOLAE IUSTINIANI.

DOMINO SANCTO MERITIS BEATISSIMO ET APOSTOLICO DOMNO PATRI PAPAE HORMISDAE IUSTINIANUS. Propitia diuinitate, quae semper ecclesiam catholicam per incrementa fidei instituit, unitas sanctarum ecclesiarum pro doctrina et auctoritate apostolatus uestri prouenit.