Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

praesumentes autem de beatitudinis uestrae beniuolentia paternam dilectionem nimium petimus, quatenus reliquiis sanctorum apostolorum tam nos quam basilicam eorum hic in domo nostra sub nomine praedictorum uenerabilium constructam illustrare et illuminare large dignemini, cognoscentes, quod nullum nobis maius nec munus nec beneficium praestare potestis, domine beatissime pater, quam si hanc nostram petitionem adimpleueritis.

subito autem iter arripiente praedicto agente in rebus etiam duo pallios holosericos ad ornamentum altaris sanctorum apostolorum direximus, quos suscipientes efficacissimis precibus uestris nostri iubete iugiter memoriam facere.

(188.) ITEM EXEMPLUM EPISTOLAE IUSTINIANI.

Ut plenissima fidei perfectio doctrina beatitudinis uestrae nobis proueniat, iterum Eulogium uirum strenuum agentem in rebus iuxta alias causas etiam hacpropter direximus, per quem ualde petimus, ut per omnia responso apostolatus uestri circuminspecto et cautissimo in confessione catholicae fidei confirmetur.