Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

cuius rei scientiam habens, frater karissime, beneficiorum, quae a deo nostro consecutus es, religioso animo gratiam confiteris, licet hoc quoque de eodem clementiae fonte descendit, ut se auctori suo humana submittat humilitas: ait enim: super quem requiescit spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos?

in his ergo, in quibus huiusmodi probans, clarius elucescet aliis etiam uirtutis huius futurum exemplum, quando ad hoc etiam deo instituente perductus es, ut et in te catholicorum glorietur ecclesia.

nam sicut diuinis testimoniis eruditus et iuxta apostolum sacrarum litterarum institutione formatus hoc auspicium tuae ordinationis edidisti, ut aduersum deuiantes cum sedis apostolicae sententiis conuenires. neque [*]( 20 Esai. 66, 2 ) [*]( 5 celerum V, corr. 0 7 cuncta sanct. seiunxi ab eis quae sequuntur ) [*]( 118. Dat. (simul eum ep. 130) a. 516 die 15 Nou. per Bufinum; respondet epistulae 117. Edd. Car. JP 449; Bar. ad a. 516, 50; Collect. Concil.; BTA 1 383; Thiel 774. 11 per rufinum diaC V charactere minutiore in marg. 12 simus V, corr. 0 1 £ quae redditur V. corr. p2 )

525
enim remunerari aliter tantorum beneficiorum poteras largitorem, nisi aduersus inimicos eius euidentem zelum apostolicae confessionis ostenderes.