Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

notum est enim eos extra religiosa septa consistere, qui et ipsi profitentur conscientiam fidei, fiduciam * * atque ideo et infructuosa est apud eos quamuis cum religiosis congrua sanctae communionis aequalitas, quia procul dubio qui ea, quam meruit, libertate non utitur, subiectum se iniquitatibus confitetur. quid gloriemur his, quas non sequimur, disciplinis? falso appellat magistrum, qui se institutionibus eius non probat esse discipulum.

sed quia nobis nunc omnia in confessione similia et libertatis propriae resumpsistis affectum, paternae rursus hereditatis cupientes esse consortes amplectimini gratiam traditionis antiquae et in illius inconuulsi fundamenti stabilitate persistere, non cum temporibus corda mutantes (inconstantis enim mutabilitas ista solet esse propositi atque ideo bene fundatis oportet inhaerere, quando huiusmodi studia clementia scit fouere diuina), ut fidei uestrae firmitas uobis de aliorum salute fructificet et feruore uestri studii aliorum quoque animus ad resumptionem bonorum suorum possit accendi, quatenus et de uobis quoque sanctus apostolus dixisse credatur: aemulatio uestra prouocauit plurimos.

ergo Nestorii et Eutychetis impietatibus iuxta synodalia constituta damnatis sectatores quoque eorum similiter exsecrantes cum exultatione dicamus: \'exite de medio et separamini et inmundum ne tetigeritis\' dicit dominus. quemadmodum enim quis malarum inuentionum de<te>stabitur principes, si non [*]( 22 Cor. n 9, 2 25 Cor. II 6, 17 ) [*]( 4 religiosas V, corr. 02 5 fidei fiduciara atque ideo F: fidei atque fiduciam sed Bar., fidei non fiduciam atque ideo Coust.; ego indicaui lacunatn, quam sic fere expleas uelim qui et .. conscientiam fidei. fiduciam <tamen ostendendi non habentx atque ideo iostructuosa V, corr. 02 14 persistite pJ 16 solet esse ex sole asse corr. V 17 sit V 25 exite o: ex te V 27 destabitur V, corr. a )

526
declinat sequaces, aut quemadmodum odit originem, qui non exsecratur et subolem? in discipulis praedicatur fama docentium, et donec male iactorum seminum radix per succedentes culta floruerit, tamdiu auctorum memoria non peribit.