Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

uenerabilem uero diaconum Rufinum ad tam necessariam causam directum pacifice, sicut uos decet, rogati suscipite et fiduciam tribuentes celerem eius recursum ad nos praestare dignemini portantem spiritalia atque apostolica constituta, cuncta sanctissime.

omnem in Christo fraternitatem uestrae beatitudinis ego et qui mecum sunt plurimum salutamus in domino.

(118.)

HORMISDA IOHANNI EPISCOPO NICOPOLITANO. PER RUFINUM DIACONUM. Gauisi sumus in domino ualde, frater karissime, acceptis litteris tuis, in quibus te profiteris sacerdotium dei gratia suscepisse. haec est fides certa, haec spes sine ambiguitate secura, qua creditur totius boni causa in superna dispensatione consistere.