Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quoniam uero quidam dissimulantes nobiscum credere atque sectari sanctas synodos, quae Nicaeae Constantinopoli atque Ephesi congregatae sunt, in quibus principes extiterunt sanctissimi <beatae> memoriae episcopi Caelestinus apostolicae sedis uestrae et Cyrillus Alexandrinae, insuper etiam quae Calcedone aduersus Eutychem impium congregata est, quae omnes praedictas ueritatis atque orthoaoxiae in se ratione firmauit: tamen audent nos impugnare tamquam uinculum concordiae sine ratione uitantes.

uotum autem mihi est uestram sequi doctrinam, sicut inter sanctos praecessor meus Alcison extiterat, et anathematizo Dioscorum ac Timotheum appellatione Ellurum et Petrum horum successorem et Petri communione cum his permixtum Acacium et Petrum, qui Antiochenam perturbauit ecclesiam, sequens in omnibus synodicas ac proprie apostolicas epistolas scriptas a uero praesule Romanae ecclesiae Leone. rogo autem:

plenius atque perfectius, quae seruari oportet, commonete et, quibus abstinere debeam, uestris custodibus litteris intimate, ut etsi fortassis adhuc inexercitatus ordini deputor lectionum seu dixi sine egi apostolicis doctrinis uestris incongruum, uestris imbutus sermonibus possim haereticorum obsistere machinis. hoc enim facientes, sanctissimi, firmiores [*]( 1 Ephes. 6, 19 ) [*]( 5 aperiente p 6 recta Bar. in marg. incidere Y, corr. Bar. 6 quoniam V: quamquam Hartel 7 dissimnlantcs] sc. sunt 9 quibus Y: qua Bar. in marg. sanctissimae o; ego addere malui beatae 12 eutichem V 13 ueritatis scripsi: ueritates V, quod retinentes atque orthodoxa Car., aeque orthodoxiae Thiel 19 antiocenam V 21 uiro V, corr. Bar. 24 etsi V: si Bar. 27 macinis V sanctissime Car. )

524
nostrae sanctae synodi inuenietis episcopos et bonorum actuum clerum ac populum confirmabitis tamquam familiarem uobis reddentes sanctam Nicopolitanorum ecclesiam.