Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
Cura mihi extitit semper nihil amplius quaerere nisi agere propria et familiarem conuersationem sollicitudinis anxietati mandare. sed quia dei iudicia abyssus multa est, sicut et uestram cognosco docere beatitudinem, patre nostro quondam atque archiepiscopo Alcisone a pastorum principe Christo ad supernas mansiones euocato ea ratione, qua ipse cognoscit qui est possibilium dominus, in me sancta synodus bonorum actuum ac clerus pastoris transtulit sortem.
ego autem cuncta referens deo, qui balbutientium linguas liberas facit, decenter ad uestras orationes concurro, ut iuxta consuetudinem apostolicae sedis uestrae cunctarum ecclesiarum curam et Nicopolitanorum habere dignemini secundum antiquam spiritalem dispositionem uestram.
petenti etenim mihi dari [*]( 14 Psalm. 35, 7 5 die p: di V ) [*]( 117. Dat. (simul cum ep. 119) a. 516 initio mensis Octobr. per Rufinum. Edd. Car. I2 448; Bar. ad a. 516, 44; Collect. Concil.; Thiel 770. 8 per Rufinum diaconum eiusdem charactere minutiore V in marg. 13 propria et scripsi: propriam et V (propria et.. anxietate mandare Thiel. propria et.. conuersationem <uacuam> sollicitudinis <et v anxietatis mundanae Bar.) 16 a pastorum scripsi (cr. Petro I 5, 4): apostolorum V, episcoporum Car. *a> Christo 02 Car. 17 euocatum V, corr. 02 19 pastoris ex pastorum V 20 balbutientium o: balbutaentium ex balbutantium V 22 sq. uestrae <quae% .. curam <habet> Car. )