Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quapropter suscipimus et probamus epistolas beati Leonis papae uniuersas, quas de Christiana religione conscripsit. unde, sicut praediximus, sequentes in omnibus apostolicam sedem et praedicantes eius omnia constituta, spero, ut in una communione uobiscum, quam sedes apostolica praedicat, esse merear, in qua est integra et uerax Christianae religionis soliditas: promittentes etiam sequestratos [*]( 1 Matth. 16, 18 ) [*]( 3 effitibus V, corr. 0 5 sernat V, corr. 0 11 eutichen V 13 ellerum V 15 ea, quae uncis circumsaepta inserui, suppleui ex ea libelli forma, quam codice Berol. lat. 79 traditam edidi in Append. IV, nisi quod uerba quondam episcopum ab apostolica sede damnatum eorum in illo codice librarii ut uidetur errore omissa restitui ex eo eiusdem libelli exemplari, quod adnexum legitur Hormisdae ad episcopos Hispaniae epistulae \'Inter ea quae notitiae\' (Thiel p. 793 sqq.); cf. etiam ep. 89 § 4 sq.. ep. 90 § 4 sq.. ep. 159 §5 19 quis inserui ex eodem cod. Berolinensi 2d sedis V )

522
a communione ecclesiae catholicae, id est non consentientes sedi apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria.

hanc autem professionem meam manu propria subscripsi et tibi Hormisdae sancto et uenerabili papae urbis Romae obtuli die XV. Kalendarum Aprilium Agapito u. c. cons.

(117.) EXEMPLUM RELATIONIS IOHANNIS EPISCOPI NICOPOLITANI. PER RUFINUM DIACONUM EIUSDEM.

DOMINO MEO CUNCTA SANCTISSIMO AC BEATISSIMO PATRI PATRUM COMMINISTRO AC PRINCIPI EPISCOPORUM HORMISDAE IOHANNES IN DOMINO SALUTEM.