Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

definitum quippe est, ut superius iam praedictum est, eos ae quibus agimus eatenus debere suspendi, donec auctore deo et praefatis adnitentibus Alexandrina catholicum reciperet ecclesia sacerdotem. non abrupte et sine exceptione propositum sed ea ratione depromptum est, qua non, siue illis adnitentibus siue non adnitentibus, indifferenter uideretur infixa sententia, ideoque, sub quo tenore librata conditio est, eodem non existente necessitatem suae professionis absoluit. quod enim cum adnisu praedictorum pronuntiatum est esse faciendum, hoc eodem non succedente non fieri posse manifestum est sed, cum eorum etiam faciendum memoratur adnisu, satis euidenter ostensum est. quod sine hoc non possit impleri. licet ergo illi, quorum deesse probatur adnisus, de sua sunt obstinatione miserandi, tamen quia deest, sicut sine eo effici non potest quod cum eodem -effici posse praesumptum est, ita desistentibus causis, per quas hic articulus ueniret ad terminum, insolubiliter non [*]( irn 1 efficatiam F 2 uirtite concidimus B 3 proueniat VF 3 sq. huic .. expetenti YFB: hunc .. expetentem Bar..r» praeteriti B 6 redirent VF 7 dispositionem B sedis om. VF comitetur B 8 constituo VF 9 dictum F 10 qub; B 11 reciperit B 12 abrupte V, aprupte B pnst propositum tkl. ё V man. 1, om. FB 13 adnitentibus siue non om. VF 15 quo VF: uno B 16 necessitate VF sue profesionis F, suecl; flixionis B adnixum B 17 eode F 19 memoratum B anniso B: adnisus V, adinisus F satis om. VF euidentur B 20 posset B 2t sua B: qua VF sunt VB, ft F: sint Bar. 22 qua B eo B: et VF quod cum eodem effici om. F deletis deinde eis quae praecedunt non potest 24 insulubiliter B ) [*]( xxxv. ) [*]( 31 )

482
retinet obligatum.

quapropter lata sententia non existentibus, per quae possit usque ad sui exitum deputatam retinere mensuram, his consulendi, qui ea ante tenebantur, tribuit libertatem. et apostolica quidem sedes, ut saepe repetendum, aestimans Orientales nullo modo non posse respuere, quod sedes apostolica refutasset, eosque saluti propriae et apostolicae communioni nullius praeferre posse personam, haec de eorum mentibus melius aestimarat. sed, quod iterum non tacendum est, dolenda pernicies non uelut improuidam bene de Orientalibus sentientem potest opinionem magis apostolicae sedis arguere quam suae peruicaciae potius deputare, quod oblatum sibi tramitem propriae redintegrationis secuta non fuerit, nec ideo tamen aliis debet medicinalem desiderantibus impedire per suam peruicaciam facultatem.

tunc enim dicta sunt de Graecorum consensione fidenter, quia simul et beati Petri societatem quibuslibet uidebantur praeponere posse personis et, qui extiterant ante catholici, aestimabantur consensuri facile ueritati atque ideo cuiuslibet hominis affectum desideriis apostolicae communionis non posse praeponere. qui cum nondum susceperint per quas is ordo decurreret uoluntates, id, quod per eas fieri posse praesumptum est, cernitur absolutum, quoniam, cum desunt qui efficiant, nullus prouenire possit effectus — immo cum idem ipsi, per quos iudicabatur esse faciendum, ne efficiatur obsistunt.

qui si in hac sunt, quod absit, obstinatione mansuri, resoluta conditio est [*]( 1 oblegatum B existentibus per que bis B 3 qui ex quę corr. V ea ante tenebantur scripsi: aetate tenebantur B, adtenebantur VF, adnitebantur pa, arctati tenebantur Bar. tribuet B 5 ertimans F; est aestimans Car. nullu B non om. F 6 sedis B 7 communioni? F nullus V 8 extimarat F 9 inprouidum VFB, corr. p2 10 potes oppinionem B 11 sedis om. F quod latum B 15 njsimul F et simul trap. B 17 extiterunt B extimabantur F 19 desideriis B: in desideriis VF proponere VB qui (sc. Graeca) Thiel: quae VFB 20 nondum VF: non sus B quas VF: qua B is B: his VF, hic Car. decurret uoluntatis YF 22 cum om. B qui VF: per B peruenire VF, praeuenire B, corr. Bar. )

483
illius rei, quae eorum studiis fiducialiter censebatur impleri; -si uero, sicut potius optamus, fuerint ad meliora conuersi, ne inter haec interim, qui misericordiam postulat, uel aetate uel morbo, quo frequenter impetitur, possit intercipi, dum superstes est, consulendum est, ne defuncto iam nullum possit remedium subrogari. quippe cum non dictum sit siue illis annitentibus siue etiam fortassis inuitis sed cum eorum magis adnisu, quod prouulgatum fuerat, posse constare, sic igitur cum illis. adnitentibus nullatenus praefixa perdurant.

hoc etiam tenore beatus Paulus: apostolus non ideo, quod absit, fefellisse credendus est aut sibi extitisse contrarius, quoniam cum se ad Spanias promisisset iturum, dispositione diuina maioribus occupatus ex causis implere non potuit quod promisit. quantum enim ipsius uoluntatis interfuit, hoc pronuntiauit quod re uera uoluisset efficere; quantum ad diuini secreta consilii, quae ut homo omnia non potuit licet spiritu dei plenus agnoscere, superna praetermisit dispositione praeuentus.