Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nec quia beatus Petrus apostolus pro affectu diuinae reuerentiae ipsi domino respondit: non lauabis mihi pedes in aeternum, fefellisse, quod absit, aut in sua putabitur minime constitisse sententia, quia mox eidem diuinae cesserit uoluntati, ut, quod se dixerat non esse facturum, causis astrictus humanae salutis expeteret prona [*]( 11 cf. Rom. 15, 28 19 Ioh. 18, 8 ) [*]( 1 censebantur VF uerba inde a 2 si uero usque ad 48;), 19 concessum (cf. tamen ad p. 484, 3) collectioni suae inseruit Anselmus Lucensis; contuli codd. Uatic. 1364 (= Al) et Uatic 4983 (= A3), quorum consensum non fere adnotatis propriis utriusque erroribus significabo littera A 2 si BA: sin VF sifiut B 3 qui nram postulat B 4 quo A: quod VFB inpeditur B posset B intercipiendum F superstes (superistis B) est YFB: est superstes A 5 consulendum est B: consulendum VF, est con- sulendum A 6 non om. B 7 promulgatum A 8 sic A3: si Asicut VFB t aniaentibue B 9 pacefiia B 10 credendum B 11 spanias VB: iBpanias F, hispanias A promississet B 14 uoluisset om. B 16 dei om. B 18 effectu B reuerentiae \'et> A ipso B 20 putabatur A sententiam BF quia YFA: quo B 21 uoluntati cesserit A ut Thiel: ad VFB, et A dixerat se trsp. A 22 an passuruin? expeteret B: patere VFA3, paterę A1 )

484
uoluntate faciendum.

idcirco illa non succedente uia, qua reorum fuerat reconciliatio constituta, alteram licet adoriri, qua subueniatur quibus subueniendum esse decretum est, maxime cum Miseno ex quolibet excessu uel qualibet praeuaricatione poena sufficiat, quae usque eo tractata est, ut sola conditionis humanae et suprema consideratione laxetur, remittendaque punitio sit, quae non habet ultra quo crescat, quia cum nulli animae deus omnipotens et misericors per ecclesiasticam pietatem quaerenti uoluerit remedium denegari, non dubium est hoc ipso auctore deo et diuina conpunctione prodire, ut tunc de eius receptione tractetur, quando eam non protelanda quoque necessitas compellat impendi;

nostro praeterea saluatore beato Petro apostolo prae ceteris deleganti: quaecumque ligaueris super terram, ligata erunt et in caelis et quaecumque solueris super terram, erunt soluta et in caelis, sicut et his uerbis nihil constat exceptum, sic per apostolicae dispensationis officium et totum possit generaliter alligari et totum consequenter absolui, praecipue cum ex hoc magis praeberi cunctis oporteat apostolicae miserationis exemplum, ut absolutione damnati, si resipiscant uniuersi et ab errore se retrahant atque ad [*]( 14 Matth. 16, 19 ) [*]( 1 succedente VFA: faciente B qua reorum Thiel: quare horum VFA3, quare heorum Ai, qua seorsum B, qua eorum Bar. 2 recon- siliatis B alterum B adhoriri B 3 discretum B \'decretum est\' et paulo post \'neque enim qui longe\' (p. 485, 3) omissis intermediis à 5 praeuaricationis VPB, corr. 02 pęnas V tractata B: tracta VI ut YF: et B 6 et YFB: om. Bar. supprema consideratione B Bar.: superna conditione VF 7 remitendaque ex renitendaque F, remittenda quae B ponitio B sit B: est VF 9 noluerit BF 10 ipsa B etj an ex? 11 de om. VF eam (scil. receptionem) scripsi: ea VFB 12 proteland F, procellanda JB; fort. protelandam impedi V 13 pro B deliganti F, delegante Bar. 14 quaecum legaueris B legata erunt in (om. et) B 17 per om. F 18 geraliter F allegari B ante consequenter del. et B 19 preueri B 20 dampnati? V 21 ad F: ab B, om. Tx )

485
apostolicae communionis sinceram redeant puritatem, uinculis se damnationis illius, quam uniuersaliter merito praeuaricationis exceperant, non ambigant exuendos. neque enim qui longe positos ad integram fidem curare nitimur, reuertentes in praesenti supplices refutare debemus. ubi sollicite praecauendum est, ne conscientiae detrimentum negantes usque ad extremum poscenti misericordiam, quod absit, ullatenus incidamus censuraeque (se)ueritas etiam circa supplices sine fine persistens transeat in reatum.

proinde quantum permittente domino possibilitatis humanae desideranti remedia praebeamus, totum, quod supra nostrae facultatis est modulum, diuino iudicio relinquentes. non autem nobis poterunt imputare, cur praeuaricationis offensam uiuentibus remittamus, quod ecclesiae deo largiente possibile est, qui nos etiam mortuis ueniam praestare deposcunt, quod nobis possibile non esse manifestum est. quia cum dictum sit quae ligaueris super terram, quos ergo non esse iam constat super terram. non humano sed suo iudicio reseruauit nec audet ecclesia sibimet uindicare, quod ipsis beatis apostolis conspiciat non fuisse concessum, quia alia sit causa superstitum alia defunctorum.

tulerit [*]( 16 Matth. 16. 19 ) [*]( 1 unitatem Bar. 2 quem YF praeuaricationis Thiel: praeuaricatoris VF, praeuaricatores B 3 neque enim qui usque ad 19 concessum rursus exhibet A 4 positus B 5 ubi VFA: ut B 7 poscenti misericordiam VFA: portanti mam B 8 censure quae B seue- ritas p5: ueritas VFAB soplices B 9 permanenteJS 10 possibilitati A desiderantis B uerba totum quod supra usque ad 20 defunctorum llic illic leuiter mutata adfert Uigilius papa in constit. de tribus capit (ep. 83 § 216 = p. 291, 9 sqq.), usque ad 19 concessum Facundus contra Mocian. LXVIIp. SG6Aed.Migne totum om. B Facund. 12 poterantB <per) praeu. B 13 remitamus V 14 qui VA Fac.: quod F, quae B (nec .. deposcant Uigil.) 16 qui cum B ligaueris super terram VFA: legaueritis super terram B, ligaueritis et solueritis super terram Uigil., ligaueritis super terram erunt ligata et in caelo Facund. 17 quos ergo VFAJB: hos quos Uigil., quos Facund. iam om. F 18 suo deus iudicio Uigil. audit B sibimet om. A 19 conspiciat VFA: conspiciant B, conspicit Uigil. Facund. 20 quia .. defunctorum cum eis quae sequuntur coniungit Thiel superstatum B, supertitum F )

486
Uitalis sortem diuini iudicii, cui etiam cum magnopere uellemus non potuit subueniri: huic saltim prosint, dum copia uiuentis admittit, in remediis adsequendis alterius experimenta repente subtracti. cumque scriptum nouerimus: unus adsumetur et unus relinquetur, hortatur nos intercepti periculum in superstite subsidia non differre sanandi, qui hoc ipso recipiendus diuinitus indicatur, cum illi superuiuit, qui ad haec non meruit peruenire, et quoddam de utroque caelestis iudicii refulget examen ostenditurque nobis euidentius in duobus, in quo fuerit causa sine uenia et in quo sit, quae indulgentia carere non debeat, atque ideo, quod ipse quoque, si superstes competenter Acacius expetisset, potuerat optinere (quippe de quo sic positum est insolubilem fore, ut non diceretur: etiamsi forte corrigeret), multo magis huic, qui communione eius infectus est, imploranti flebiliter pietatis est apostolicae non negare.