Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quibus tamen misericordiae locum memor supernae pietatis pro suo moderamine reseruauit et, dum conditionem posuit ultionis, spem noluit propitiationis abscidi sicque suam sententiam temperauit, ut istorum ueniam cum illorum mallet salute prouenire, quorum fuerant participatione decepti, ac potius praeberent eis, quos suo firmauerant in prauitate consensu, et salubrem correctionis metum et emendationis imitandae consortium.

denique sic ipsa animaduersionis uerba librata sunt, ut se illi et cum istis perculsos aduerterent et ex eorum conditione non diff<id>erent posse saluari. in quo utique et his non est in totum uia praeclusa remeandi et illis, si mallent, per istos est oblata correctio studiumque porrectum, quo possent meliore conatu praeteritos compensare prolapsus, si fauorem, quem praeuaricatoribus facili uoluntate detulerunt, in reformationem catholicorum potius conuerterent sacerdotum. dictum est enim tamdiu istos fore suspensos, donec auctore [*](1 pricipatum B que om. B 3 circuin om. B 4 mesenum V euticiane B: eutichene V 6 suae pJ: siue VB 7 dubum B sub om. V 8 cur V: quod B 9 reccidissent V 10 discusione B 12 superna B 13 mederamine B 16 fuerunt Y potius hi\'pberent (sic!) B 17 suos B firmauerat B 18 correptionis Thiel emitande B 20 percussos B 21 different VB, corr. p2 23 istos non est B correcti B 24 possit B conati B antepensare prolapsos V 25 facile B 26 in B: et V reformatione B 27 doneo V autore B )

480
deo et annisu catholicorum principum uel populi Christiani Alexandrina catholicum sacerdotem recepisset ecclesia.

gratulandum scilicet crederetur nullo modo Graecos non posse renuere, quod uiderent ab apostolica sede fuisse damnatum, facileque eos posse de istorum supplicio commoueri, ut nossent. quid uitarent et quid consequenter ambirent, ac uelle putarentur resipiscendo magis sentire cum rectis quam iugiter errare cum perfidis, expectatumque diu est, ut his rationibus incitati contagia nefanda deponerent una cum sede apostolica sentiendo, sicut de eorum speratum fuerat uoluntate, nitentes catholicis sacerdotibus reuocandis studium potius commodare utque et ipsi ad orthodoxam recurrerent unitatem et istis, qui illorum participes erroris extiterant, ministrarent praestitutae receptionis effectum. nec qua fieri potuit occasione cessatum est, quo competenter admoniti et sufficienter instructi pariter pericula uitanda cognoscerent ac patere sibi ianuam, si sinceris mentibus hanc petissent, apostolicae communionis aduerterent.

sed quia eo peruentum est, ut hortamentis quoque medicinalibus, dum etiam quae referrent contraria non haberent, differrent tamen hactenus adhibere consensum, illorum quidem difficultatibus paternum debemus pii doloris affectum deprecantes omnipotentiam dei nostri, quae sola quamuis deuias in ueritatis uiam potest conuertere uoluntates. ut eisdem suae propitiationis operatione mirabili spiritum [*]( 1 principatum V 2 catholico sacerdote cepisset ecclesia gratulari ut scilicet B 4 rennuere VB quo B fuis B 5 facile quae. B 7 resipiscende B igiter B 8 expectatuni quae V 9 incitatis B una cum V: ut B apostolica sede consentiendo B 10 nitentesque Bar. 11 reuocandis Thiel: reuocandi VB corainodare utque et scripsi: commodarent quae et B, commendarent que V, commendarent quo o2 12 hortodoxam recurrent ueritatem B 13 crroris om. B inde a ceptionis incipit jragmentum F cod. Uaticani 4961 fol. 109 (cf. 1\'roleg. cap. I) 14 ne F quia B 15 gestatum B copetenter F, conpetentur B 16 uita da F, uitandi B 18 ortamenti B, ornamentis lF, corr. Bar. 19 referent contrarie B 20 different B actenus YFB 22 dei B: domini VF 23 deuias VF: dehas B 24 operationem VF spiritu VFB, corr. Bar. )

481
resipiscentiae et efficientiam correctionis dignanter infundat.

quae donec, sicut de eius uirtute confidimus, diuina placatione proueniant, huic interim, qui supplicat, desiderabiliter expetenti nullatenus perire patiamur, ut cuius non sunt Orientales deiectione perterriti ne in errore persisterent, saltim curatione prouocentur ut redeant ad salutem, praecipue cum dispositionis sedis apostolicae clementiam tenor comitetur ipse dictorum neque prolata sibi repugnare constitutio iudicetur.