Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. ἔνθα σύεσ θαλεροί, πολυχανδέα pocula ἔνθα,
  2. κιρνᾶν εἴ κε θέλοισ νέκταρ οὐίνοιο.
  3. Ambo igitur nostrae παραθέλξομεν otia vitae.
  4. Dum res et aetas et sororum
  5. νήματα πορφύρεα πολέκηται.
  1. Ῥωμαίων ὕπατοσ ἀρεταλόγῳ ἠδὲ,
  2. Αὐσόνιοσ Παύλῳ: σπεῦδε φίλους ἰδέειν.
  1. Aequoream liqui te propter, amice, Garumnam.
  2. te propter campos incolo Santonicos;
  3. congressus igitur nostros pete. si tibi cura.
  4. quae mihi, conspectu iam potiere meo.
  5. v.2.p.28
  6. sed tantum adpropera, quantum pote corpore et aevo;
  7. ut salvum videam, sat cito te video.
  8. si post infaustas vigor integratus habenas
  9. et rediit membris iam sua mobilitas,
  10. si riguam laetis recolis Pipleida Musis.
  11. iam vates et non flagrifer Automedon.
  12. pelle soporiferi senium nubemque veterni
  13. atque alacri mediam carpe vigore viam.
  14. sed cisium aut pigrum cautus conscende veraedum: