Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. non tibi sit raedae, non amor acris equi.
  2. cantheris moneo male nota petorrita vites.
  3. ne celeres mulas ipse Metiscus agas.
  4. sic tibi sint Musae faciles, meditatio prompta
  5. et memor, et liquidi mel fluat eloquii:
  6. sic, qui venalis tam longa aetate Crebennus
  7. non habet emptorem, sit tibi pro pretio
  8. Attamen ut citius venias leviusque vehare.
  9. historiam, mimos, carmina linque domi.
  10. grande onus in musis: tot saecula condita chartis.
  11. quae sua vix tolerant tempora, nostra gravant.
  12. nobiscum invenies ἐπέων πολυμορφέα,
  13. γραμματικῶν τε πλοκὰσ καὶ,
  14. δάκτυλον ἡρῷον καὶ ἀοιδοπόλων,
  15. σὺν Θαλίησ κώμῳ σύρματα.
  16. σωταδικόν τε κίναιδον, ἰωνικὸν.
  17. Ῥυθμῶν Πινδαρικῶν ἔννομον.
  18. v.2.p.30
  19. εὶλιπόδην σκάζοντα καὶ οὐ σκάζοντα.
  20. Ὀκτὼ Θουκυδίδου, ἐννέα.
  21. Ῥητορικῶν θάημα, σοφῶν ἐρικυδέα,