Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. quondam docendi munere adstrictum gravi
  2. Iculisma cum te absconderet,
  3. v.2.p.32
  4. et invidebam devio ac solo loco
  5. opus camenarum tegi.
  6. at nunc — frequentes atque claros nec procul
  7. cum floreas inter viros
  8. tibique nostras ventus auras deferat
  9. auresque sermo verberet — cur
  10. me supino pectoris fastu tumens
  11. spernis poetam consulem,
  12. tuique amantem teque mirantem ac tua
  13. desiderantem earmina
  14. oblitus alto neglegis fastidio?
  15. plectendus exemplo tuo,
  16. ni stabilis aevo pectoris nostri fides
  17. quamquam recusantes amet.
  18. Vale. valere si voles me, pervola
  19. cum scrinio et musis tuis.

oblata per antiquarios mora scio promissi mei gratiam expectatione consumptam, Probe, vir optime; in secundis tamen habeo non fefellisse, apologos Titiani et Nepotis chronica quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi. gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio conteratur.

Libello tamen apologorum antetuli paucos epodos. studio in te observantiae meae impudentissimo.

v.2.p.34
paucos quidem, ut ego loquax iudico; verum tu, cum legens, etiam nimium multos putabis, adiuro benevolentiam tuam, verecundiae meae testem, eos mihi subita persuasione duxisse, nam quis hos diu cogitaret? quod sane ipsi per se probabunt, fors fuat, ut si milli vita suppetet, aliquid rerum tuarum quamvis incultus expoliam: quod tu etsi lectum non probes, scriptum boni consules, eumque ego imitatus sim vesaniam Choerili, tu ignoscas magnanimitate Alexandri.