Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- O qui vetustos uberi facundia
- sales opimas, Tetradi,
- cavesque, ne sit tristis et dulci carens
- amara concinnatio;
- qui felle carmen atque melle temperans
- torpere musas non sinis
- pariterque fucas, quaeque gustu ignava sunt,
- et quae sapore tristia;
- rudes camenas qui Suessae praevenit
- aevoque cedis, non stilo:
- cur me propinquum Santonorum moenibus
- declinas, ut Lucas boves
- olim resumpto praeferoces proelio
- fugit iuventus Romula?
- non ut tigris te, non leonis impetu,
- amore sed caro expeto.
- videre alumni gestio vultus mei
- et indole optata frui.
- invitus olim devoravi absentiae
- necessitatem pristinae,