Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

    Hi igitur, ut Plautus ait, interim erunt antelogium fabularum, garruli et deceptores. qui compositi ad honorificentiae obsequium, ad aurium convicium concurrerunt, vale et me dilige.

  1. Perge, o libelle, Sirmium
  2. et dic ero meo ac tuo
  3. have atque salve plurimum.
  4. quis iste sit nobis erus,
  5. nescis, libelle? an, cum scias.
  6. libenter audis, quod iuvat?
  7. possem absolute dicere,
  8. sed dulcius circumloquar
  9. diuque fando perfruar.
  10. hunc dico, qui lingua potens
  11. minorem Atridam praeterit
  12. orando pauca et musica:
  13. qui grandines Ulixei
  14. et mel fluentem Nestora
  15. concinnat ore Tulli;
  16. qui solus exceptis tribus
  17. v.2.p.36
  18. eris erorum primus est
  19. praetorioque maximus.
  20. dico hune senati praesulem,