Ephemeris
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- sim mihi; non faciam cuiquam, quae tempore eodem
- nolim facta mihi.[*]() nec vero crimine laedar
- nec maculer dubio: paulum distare videtur
- suspectus vereque reus. male posse facultas
- nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.
- sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis
- et semper genitor sine vulnere nominis huius,
- non animo doleam, non corpore: cuncta suetis
- fungantur membra officiis: nec saucius ullis
- partibus amissum quidquam desideret usus.
- pace fruar, securus agam, miracula terrae
- nulla putem, suprema dii cum venerit hora,
- nec timeat mortem bene conscia vita nec optet.
- purus ab occultis cum te indulgente videbor,
- omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas
- iudicium sperare tuum; quod dum sua differt
- tempora cunctaturque dies, procul exige saevum
- insidiatorem blandis erroribus anguem.
- Haec pia, sed maesto trepidantia vota reatu,
- nate, aput aeternum placabilis adsere patrem,
v.1.p.22