Ephemeris
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- salvator, deus ac dominus, mens, gloria, verbum,
- filius, ex vero verus, de lumine lumen,
- aeterno cum patre manens, in saecula regnans,
- consona quem celebrant modulati carmina David:[*]()
- et responsuris ferit aera vocibus amen.
- SATIS precum datum deo,
- quamvis satis numquam reis
- fiat precatu numinis.
- habitum forensem da, puer.
- dicendum amicis est have
- valeque, quod fit mutuum.
- quod cum per horas quattuor
- cursum citatis sol equis[*]()
- inclinet ad meridiem,
- monendus est iam Sosias.
- TEMPUS vocandis namque amicis adpetit;
- ne nos vel illis demoremur prandium,
- propere per aedes curre vicinas, puer.
- scis ipse, qui sint: iamque dum loquor, redi.
- quinque advocavi; sex enim convivium