Ephemeris
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- raptus quadriiugo penetrat super aera curru
- Elias et solido cum corpore praevius Enoch.
- Da, pater, aeterni speratam luminis auram,
- si lapides non iuro deos unumque verendi
- suspiciens altare sacri libamina vitae
- intemerata fero: si te dominique deique
- unigenae cognosco patrem mixtumque duobus,
- qui super aequoreas volitabat spiritus undas.[*]()
- Da, genitor, veniam cruciataque pectora purga:
- si te non pecudum fibris, non sanguine fuso
- quaero nec arcanis numen coniecto sub extis:
- si scelere abstineo errori obnoxius et si
- opto magis, quam fido, bonus purusque probari.
- confessam dignare animam, si membra caduca
- execror et tacitum si paenitet altaque sensus
- formido excruciat tormentaque sera gehennae
- anticipat patiturque suos mens saucia manes.[*]()
- Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu.
- nil metuam cupiamque nihil:[*]() satis hoc rear esse,
- quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris
v.1.p.20