Ephemeris
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- et patrem vidisse datum:[*]() contagia nostra
- qui tulit[*]() et diri passus ludibria leti
- esse iter aeternae docuit remeabile vitae:
- nec solam remeare animam, sed corpore toto
- caelestes intrare plagas et inane sepulcri
- arcanum vacuis adopertum linquere terris.
- Nate patris summi nostroque salutifer aevo,
- virtutes patrias genitor cui tradidit omnes,
- nil ex invidia retinens plenusque datorum,
- pande viam precibus patriasque haec perfer ad aures.
- Da, pater, invictam contra omnia crimina mentem
- vipereumque nefas nocituri averte veneni,
- sit satis, antiquam serpens quod prodidit Aevvam
- deceptumque adiunxit Adam: nos sera nepotum
- semina, veridicis olim praedicta prophetis,
- vitemus laqueos, quos letifer inplicat anguis.
- Pande viam, quae me post vincula corporis aegri
- in sublime ferat, puri qua lactea caeli
- semita! ventosae superat vaga nubila lunae,
- qua proceres abiere pii quaque integer olim
v.1.p.18