Ephemeris
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- OMNIPOTENS, solo mentis mihi cognite cultu,
- ignorate malis et nulli ignote piorum:
- principio extremoque carens, antiquior aevo,
- quod fuit aut veniet: cuius formamque modumque
- nec mens conplecti poterit nec lingua profari:
- cernere quem solus coramque audire iubentem
- fas habet et patriam propter considere dextram
- ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis,
- ipse dei verbum, verbum deus, anticipator
- mundi, quem facturus erat: generatus in illo
- tempore, quo tempus nondum fuit: editus ante
- quam iubar et rutilus caelum inlustraret Eous:
- quo sine nil actum, per quem facta omnia:[*]() cuius
- in caelo solium, cui subdita terra sedenti
- et mare et obscurae chaos insuperabile noctis:
- inrequies, cuncta ipse movens, vegetator inertum:
- non genito genitore deus, qui fraude superbi
- offensus populi gentes in regna vocavit,
- stirpis adoptivae meliore propage colendus:
- cernere quem licuit proavis, quo numine viso