Eclogarum Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- quid volui, quod nolle bonum foret? utile honesto
- cur malus antetuli? num dicto aut denique voltu
- perstrictus quisquam? cur me natura magis quam
- disciplina trahit? sic dicta et facta per omnia
- ingrediens ortoque a vespere cuncta revolvens
- offensus pravis dat palmam et praemia rectis.
- EST et Non cuncti monosyllaba nota frequentant.
- his demptis nil est, hominum quod sermo volutet.
- omnia in his et ab his sunt omnia, sive negoti
- sive oti quidquam est, seu turbida sive quieta,
- alterutro pariter nonnumquam, saepe seorsis
- obsistunt studiis, ut mores ingeniumque
- ut faciles vel difficiles contentio nancta est.
- si consentitur, mora nulla intervenit Est Est,
- sin controversum, dissensio subiciet Non.
- hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi
- iurgia sunt circi, cuneati hinc lata theatri
- seditio, et tales agitat quoque curia lites.
- coniugia et nati cum patribus ista quietis
- verba serunt studiis salva pietate loquentes.
v.1.p.172