Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. hinc etiam placidis schola consona disciplinis
  2. dogmaticas agitat placido certamine lites,
  3. hinc omnis certat dialectica turba sophorum.
  4. estne dies? est ergo dies! non convenit istuc;
  5. nam facibus multis aut fulgeribus quotiens lux
  6. est nocturna homini, non est lux ista diei.
  7. est et Non igitur, quotiens lucem esse fatendum est,
  8. set non esse diem. mille hinc certamina surgunt,
  9. hinc rauco, multi quoque talia commeditantes
  10. murmure concluso rabiosa silentia rodunt.
  11. Qualis vita hominum, duo quam monosyllaba versant!
  1. TER binos deciesque novem super exit in annos
  2. iusta senescentum quos implet vita virorum,
  3. hos novies superat vivendo garrula cornix
  4. et quater egreditur cornicis saecula cervus,
  5. alipedem cervum ter vincit corvus et illum
  6. multiplicat novies Phoenix, reparabilis ales.
  7. v.1.p.174
  8. quem nos perpetuo decies praevertimus aevo,
  9. Nymphae Hamadryades, quarum longissima vita est.
  10. Haec cohibet finis vivacia fata animantum.