Eclogarum Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- VIR bonus et sapiens, qualem vix repperit unum
- milibus e cunctis hominum consultus Apollo,
- iudex ipse sui totum se explorat ad unguem.
- quid proceres vanique levis quid opinio volgi ---
- securus, mundi instar habens, teres atque rotundus,
- externae ne quid labis per levia sidat.1
- ille, dies quam longus erit sub sidere Cancri
- quantaque nox tropico se porrigit in Capricorno,
- cogitat et iusto trutinae se examine pendit,
- ne quid luet, ne quid protuberet, angulus aequis
- partibus ut coeat, nil ut deliret amussis,
- sit solidum, quodcumque subest, nec inania subter
- indicet .admotus digitis pellentibus ictus,
- non prius in dulcem declinans lumina somnum,
- omnia quam longi reputaverit acta diei:
- quae praetergressus, quid gestum in tempore, quid non?
- cur isti facto decus afuit aut ratio illi?
- quid mihi praeteritum? cur haec sententia sedit,
- quam melius mutare fuit? miseratus egentem
- cur aliquem fracta persensi mente dolorem?
v.1.p.170