Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. et captatoris praeda est heredis egenus.
  2. vitam parcus agas: avidi lacerabere fama,
  3. et largitorem gravius censura notabit.
  4. cuncta tibi adversis contraria casibus, ergo
  5. optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt
  6. non nasci esse bonum aut natum cito morte potiri.
  7. Haec [*]() quidem Pythagorica est apophasis secundum
  8. tale quod subiectum est distichon:
  9. πρῶτον μὲν μὴ φῦναι ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστον,
  10. δεύτερον ὅττι τάχιστα πύλασ Ἀίδαο περῆσαι. 2
  11. v.1.p.168
  12. Contra sed alterius sectator dogmatis ista
  13. quid doceat reprobans, subdita disce legens:
  14. “Ergo nihil quoniam vita est quod amemus in ista,
  15. nec tamen incassum fas est nos credere natos,
  16. auctorem vitae si iustum credimus esse,
  17. vita alia est nobis illi vivendo paranda,
  18. cum quo post istam possimus vivere vitam,
  19. illi equidem stygias properent descendere ad umbras,
  20. Pythagoreorum stolidum qui dogma secuti
  21. non nasci sese quam natos vivere malint.”