Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. Haec [*]() quidem Pythagorica est apophasis secundum
  2. tale quod subiectum est distichon:
  3. πρῶτον μὲν μὴ φῦναι ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστον,
  4. δεύτερον ὅττι τάχιστα πύλασ Ἀίδαο περῆσαι. 2
  5. v.1.p.168
  6. Contra sed alterius sectator dogmatis ista
  7. quid doceat reprobans, subdita disce legens:
  8. “Ergo nihil quoniam vita est quod amemus in ista,
  9. nec tamen incassum fas est nos credere natos,
  10. auctorem vitae si iustum credimus esse,
  11. vita alia est nobis illi vivendo paranda,
  12. cum quo post istam possimus vivere vitam,
  13. illi equidem stygias properent descendere ad umbras,
  14. Pythagoreorum stolidum qui dogma secuti
  15. non nasci sese quam natos vivere malint.”
  1. VIR bonus et sapiens, qualem vix repperit unum
  2. milibus e cunctis hominum consultus Apollo,
  3. iudex ipse sui totum se explorat ad unguem.
  4. quid proceres vanique levis quid opinio volgi
  5. ---
  6. securus, mundi instar habens, teres atque rotundus,
  7. externae ne quid labis per levia sidat.1