Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. ille, dies quam longus erit sub sidere Cancri
  2. quantaque nox tropico se porrigit in Capricorno,
  3. cogitat et iusto trutinae se examine pendit,
  4. ne quid luet, ne quid protuberet, angulus aequis
  5. partibus ut coeat, nil ut deliret amussis,
  6. v.1.p.170
  7. sit solidum, quodcumque subest, nec inania subter
  8. indicet .admotus digitis pellentibus ictus,
  9. non prius in dulcem declinans lumina somnum,
  10. omnia quam longi reputaverit acta diei:
  11. quae praetergressus, quid gestum in tempore, quid non?
  12. cur isti facto decus afuit aut ratio illi?
  13. quid mihi praeteritum? cur haec sententia sedit,
  14. quam melius mutare fuit? miseratus egentem
  15. cur aliquem fracta persensi mente dolorem?
  16. quid volui, quod nolle bonum foret? utile honesto
  17. cur malus antetuli? num dicto aut denique voltu
  18. perstrictus quisquam? cur me natura magis quam
  19. disciplina trahit? sic dicta et facta per omnia
  20. ingrediens ortoque a vespere cuncta revolvens
  21. offensus pravis dat palmam et praemia rectis.