Eclogarum Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- vive et amicitias semper cole.-Crimen ob istud
- Pythagoreorum periit schola docta sophorum.- hoc
- metuens igitur nullas cole.-Crimen ob istud
- Timon Palladiis olim lapidatus Athenis,
- dissidet ambiguis semper mens obvia votis,
- nec voluisse homini satis est: optata recusat,
- esse in honore placet, mox paenitet: et dominari
- ut possint, servire volunt, idem auctus honore
- invidiae obicitur, pernox est cura disertis;
- set rudis ornatu vitae caret, esto patronus,
- et defende reos: set gratia rara clientis,
- esto cliens: gravis imperiis persona patroni,
- xercent hunc vota patrum: mox aspera curis
- sollicitudo subit, contemnitur orba senectus
- et captatoris praeda est heredis egenus.
- vitam parcus agas: avidi lacerabere fama,
- et largitorem gravius censura notabit.
- cuncta tibi adversis contraria casibus, ergo
- optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt
- non nasci esse bonum aut natum cito morte potiri.