XXXIIII. DE EPISTVLA AD EPHESIOS.
Obsecro itaque uos, fratres, ego uinctus in domino, ut digne ambuletis uocatione qua uocati estis, cum omni humilitate animi et mansuetudine, cum patientia subportantes inuicem in caritate, sollicite seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. [*]( 8 Gal. 6, 1-10 21 Eph. 4, 1-8 ) [*]( 8 ſιτ mhil P 9 glonam habebrr PSv 10 glona C 11 ca- τhecizaτur P, caThenzaTor (caTez- Sl) MCRSla ei] ei\' C 12 caThecizar MP, caτhezizaτ (caTez- S1) CRS1 15 ſeminauerιτ R et metet o, mera I & M, ma&* S 17 enim] autem P meramuf MC. 19 EXPŁIC DE EPLA AD GAŁAT, (atr.) I nrciprr DB EPISTOLA. AD EPHESIOS (min.) I S, de epls beaTi paoli apll ad epheCios R 21 effesios MC - 22 digm S 24 animiJ om. PRSav 25 follxcm PRv 25 pacis] uersum quartum : unum corpaf & unuſ ſpſ̅ ſicuτ uocan eſτιſ m una ſpe uocanomf uefrrae add. P )
231
Et alio loco: Hoc itaque dico et testificor in domino, ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in uanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a uita dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum : qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis et auaritiae. uos autem non ita didicistis Christum: si tamen illum audistis et in ipso docti estis, sicut est ueritas in Iesu, deponere uos secundum pristinam conuersationem ueterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. renouamini autem spiritu mentis uestrae, et induite nonum hominem, qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. propter quod deponentes - mendacium, loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus inuicem membra. irascimini et nolite peccare. sol non occidat super iracundiam uestram. nolite locum dare diabolo. qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret operando manibus quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. omnis sermo malus ex ore uestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis, ut det gratiam audientibus. et nolite contristare spiritum sanctum dei, in quo signati estis in die redemptionis. omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis \'cum omni malitia. estote autem inuicem benigni, misericordes donantes inuicem, sicut et deus in Christo donauit uobis. Estote ergo imitatores dei, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et
[*]( 1 Eph. 4, 17—32 et Eph. 5, 1-33 et Eph. 6, 1-20 18 cf. Zach.. 8, 16 15 cf. Ps. 4, 4 25 Eph. 5, 1—33 ) [*]( 1 m loco S itaque] lgiTnr Po 2 ſicuτ & Sav 8 uita] ma R 5 difperanref MP 6 mpudiciria C omm P* m auarιτιa P, m aaaritiam v 7 tUrba nos autem n. i. d. Chr., s. t. i. a. e. i. ipso edocti estis, s. e. u. in Iesu add. man. posterior, cum prima habuisset eT p\' paũlul P 8 deponere] deponite a 10 cor_ rūpeτur M 18 uenrare R 15 irascimini] add. aurem P* . 16 diabtilo MP 17 manibus] add. ſuiſ RS2av 19 bonQ M, bonus eft R 20 oportunitatis] at fldei a in marg. (cf. v) 22 in diem v 25 ∗∗uob M 26 Km MPCRS ) 232
Christus dilexit nos, et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suauitatis. fornicatio autem et omnis inmunditia aut auaritia nec nominetur in uobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. hoc enim scitote intellegentes, quod omnis fornicator, aut inmundus, aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habent hereditatem in regno Christi et dei. nemo uos seducat inanibus uerbis: propter haec enim uenit ira dei in filios diffidentiae. nolite ergo effici participes eorum. eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino: ut filii lucis ambulate - fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et ueritate — probantes quid sit beneplacitum deo. et nolite communieare operibus infructuosis tenebrarum: magis autem et redarguite. quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur. omne enim quod manifestatur lumen est. propter quod dicit: surge qui dormis et exurge a mortuis, et inluminabit tibi Christus. uidete itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. propterea nolite fieri inprudentes, sed intellegentes quae sit uoluntas domini, et nolite inebriari uino, in quo est luxuria: sed implemini spiritu, loquentes uobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus uestris domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine domini nostri lesu Christi deo et patri, subiecti inuicem in timore Christi. mulieres uiris suis subditae sicut domino: quoniam uir caput est mulieris, sicut Christus caput est ecclesiae, ipse saluator
[*]( 1 se] femer CRSav S ant] & S 4 ſcurilιτaſ MPRS2 6 eſτιτοτe M, efciTOxe C 7 habeT P1RSav 9 difidenτιe M 10 ergo] igiℱ R enl* M 11 ibulae M 18 quid] qm M. quę C 14 et] om. Sav 15 fiūτ m occulτο R 16 autem] om. S omm e. q. manifeſτeτur P1 18 tibi] re Rv 21 fiere M 22 domini] dl Cav mebnare MC 28 loxona MC impleamini R spiritu] add. ſancτο Rav 24 hlrnf M 25 ueftris: domino gratiae àistinz. a ) 233
corporis. sed sicut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres uiris suis in omnibus. uiri, diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut illam. sanctificaret, mundans lauacro aquae in uerbo: ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et inmaculata. ita et uiri debent diligere uxores suas ut corpora sua. qui suam uxorem diligit, se ipsum diligit. nemo . umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam: quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius. propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in ecclesia. uerum tamen et uos singuli, unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat: uxor autem ut timeat uirum. Filii, oboedite parentibus uestris in domino. hoc enim iustum est. honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi et sis longaeuus super terram. et patres, nolite ad iracundiam prouocare filios uestros, sed educate eos in disciplina et correptione domini. serui, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis uestri, sicut Christo: non ad oculum seruientes, quasi hominibus placentes, sed ut serui Christi facientes uoluntatem dei ex animo, cum bona uoluntate seruientes ut domino et, non hominibus, . scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc recipiet a domino, siue seruus, siue liber. et
[*]( 11 cf. Gen. 2, 24 16 Eph. 6, 1-20 17 cf. Eiod. 20, 12 et Deut. 5, 16 et Eccli. 3, 9 ) [*]( 1 corporis eius av 4 mundans eam Sa aquae] aTque P1 6 eiusmodi] huiuſmodi PRv 8 fuam diligιτ uxorem S 9 fouer ec nuτrιτ R 10 quia] qm̃ P\' 11 de carne eius om. R propter] eT ypT\' R relmquιτ P 14 autem] om. P\' et] om. R 15 uxorem fuam av 16 ut] om. av 17 tuum] om. R 18 primum mandatum a 19 longeuof M 21 et] in add. R 24 sed] om. C 27 bonum] om. MCR pcipia Set] add. uos av ) 234
domini, eadem facite illis remittentes minas, scientes. quia et illorum et uester dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum. de cetero, fratres, confortamini in domino et in potentia uirtutis eius. induite uos armaturam dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli: quia non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundirectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. propterea accipite armaturam dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. state ergo succincti lumbos uestros in ueritate et induti loricam iustitiae et calciati pedes in . praeparatione euangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. et galeam salutis adsumite et gladium spiritus, quod est uerbum dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso uigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis, et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium euangelii, propter quod legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui.
XXXV. DE EPISTVLA AD PHILIPPENSES.
Quia m nullo confundar, sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, siue per uitam, [*]( 10 cf. EB. 11, 5 et 52, 7 et 40, 3 14 cf. Es. 59, 17 22 Philipp. 1, 20-24 ) [*]( 1 et ante illorum om. P 3 eum] deum PR 4 in ante potentia om. R armarura MPCR 5 poffenf MPC uerba insidias - - potestates aduersus om. Cl noBisj uob M 6 aduerfum (tertio et quarto loco). S 8 nequιτιa MPS caelefnf p1 9 armaτura MPC mala av 11 mdmTe MCa calciare MC* 14 galeam] galea MC1, add. fpem P1 gladio P1, galeam a 16 instantia] iuſτιτιa S 17 obfecrarione C sanctisj om. P1 19 miſτerium MPR, mmifrena C lega τιοne̅ PS catena] ista add. a EXPLICIT DE EPHESIIS (atr.) J INCIPIT DB PHILIPPENSIS (mtn.) I S 22 FILIPENS MC, PHILIPPENSIS P1 .23 ofundor R )
235
siue per mortem. mihi enim uiuere Christus et mori lucrum. quod uiuere in carne hic fuctus operis est, et quid eligam ignoro. coartor e duobus: desiderium habens dissolui et cum Christo esse, multo magis melius: permanere autem in carne necessarium est propter uos. Et post VI uersus: Tantum digne euangelio Christi conuersamini, ut siue cum uenero et uidero uos, siue absens audiam de uobis, quia statis in uno spiritu unanimes, conlaborantes fide euangelii, et in nullo terreamini ab aduersariis, quae est in illis causa perditionis, uobis autem salutis: et hoc a deo. quia uobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini : idem certamen habentes, quale et uidistis in me, et nunc audistis de me. Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua uiscera et miserationes, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes. nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi inuicem arbitrantes. non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum. hoc . enim sentite in uobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem deo: sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo: humiliauit se ipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et deus illum exaltauit et donauit illi nomen super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et
[*](5 Philipp. 1, 27-80 et Philipp. 2, 1—80 ) [*](1 Christus] add. eft P2C2 RSav 2 quod] quodfi PRSav hic] . mihi add. Sav . 8 coartor] add. emm Sa, add. auTem PRv r 5 est] om. Rv 6 enangehum PlS, m euangelio P\' 7 abfenfum S in punctis suppos. det. P 8 fidei Sav, m fide. P2R 9 in ante illis om. RSav, del. P1 11 pro] a R 15 ut] & MP\'C 16 fapiaif C 17 sentientes] fapientes a 20 senTixe (re in ras. 4 litt. al. m.) P 21 fe eCCe in ras. al. m. M, effe fe RSav 22 fe M1 24 humihuιτ M femet RSav factus] om. MC 26 nomen] add. quod efr P*Rv\' ) 236
omnis lingua confiteatur quia dominus lesus Christus in gloria est dei patris. itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore uestram salutem operamini. deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere pro bona uoluntate. omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis sine querella et simplices filii dei sine reprehensione in medio nationis prauae et peruersae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, uerbum uitae continentes ad gloriam mihi in diem Christi, quia non in uacuum cucurri neque in uacuum laboraui. sed et si immolor supra sacrificium et ministerium fidei uestrae, gaudeo et congratulor omnibus uobis. id ipsum autem et uos gaudete et congratulamini mihi. spero autem in domino Iesu Timotheum cito mittere ad uos, ut et ego bono animo sim, cognoscens quae circa uos sunt. neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro uobis sollicitus sit. omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Christi Iesu. experimentum autem eius cognoscite, quoniam sicut patri filius mecum seruiuit in euangelio. hunc igitur spero me mittere, mox ut uidero quae circa me sunt. confido autem in domino, quoniam et ipse ueniam ad uos cito. necessarium autem existimaui Epaphroditum fratrem et cooperatorem et conmilitonem meum, uestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad uos: quoniam quidem omnes uos desiderabat et maestus erat propter quod audistis illum infirmatum. nam et infirmatus est usque ad mortem, sed deus misertus est eius: non solum autem eius, uerum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. festinatius ergo misi illum, ut uiso eo iterum gaudeatis et ego sine
[*](2 krtu MPCRS 8 ffenna S 7 quarela S 9 quaf S 10 mihi] mea P\'Rv die v 12 immolox] al̷ emulor a in marg. fap P\'S 15 CITO me P\', me cito v *ad M 16 circum P 18 Christi Iesa] ihū xpi Rav 19 autem] om. S 22 & s. l. M 23 epafrodiTum MPCR, ephaphrodιτum S 26 quod] om. P1, ea quod P* (cf. v) 27 morTe M sed] & MPC 28 deus] dnf C1 29 super tristitiamj om. R feſτmanτιuſ P2 Rav 80 ergo] enim C sine] om. P1. ) 237
tristitia sim. excipite itaque illum cum omni gaudio in domino, et eiusmodi cum honore habetote: quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam, ut impleret quod uobis deerat erga meum obsequium. Et paulo post: Fratres, ego me non arbitror adprehendisse: unum autem, quae quidem retro sunt obliuiscens, ad ea uero quae sunt in priora extendens me, ad destinatum persequor, ad brauium supernae uocationis dei in Christo Iesu. quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc uobis deus reuelauit: uerum tamen ad id quod peruenimus, ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula. imitatores mei estote, fratres, . et obseruate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. multi enim ambulant, quos saepe dicebam uobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis interitus, quorum deus uenter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. nostra autem conuersatio in caelis est. Et post XIII uersus : Gaudete in domino semper: iterum dico, gaudete. modestia uestra nota sit omnibus hominibus. dominus in prope est. nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum . gratiarum actione petitiones uestrae innotescant apud deum. et pax dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda uestra et intellegentias uestras in Christo Iesu. de cetero, fratres, quaecumque sunt uera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua uirtus, si qua laus, haec cogitate:
[*]( 5 Philipp. 8, 13-20 17. Philipp, 4, 4-18 ) [*]( 1 τriſτιτιam (-ci5 M) MPC omne MC1 4 deraT M1 erga] circa Sa, ergo P1, add. de P 5 me] om. P1 conprehendiffe in ras. P\' 6 autem del. P\' reTro ranr quidem S 7 in ante priora om. Sv diſτιnaτū MPl alt. ad] del. P1S1, om. R 8 bradium MPC (brabium cod. Amiat,) 9 qm τlιτer P\', qmd aliud P* 10 nobis om. R deuf uob S reuelabix Rv .15 uenTer efr P2 Rv 16 confuſione̅ M, confuſſione P 17 ̷ΧΙΙΙ R, aliquos a 19 in prope (in s. I. m. pr.) M, enim prope PRSa, prope v 22 quae] qm C 28 Iesu] om. 8 24 fratres chariflimi a quęcumq, fanr pudica S 26 laus] CaIne C1, add: diſciplinae P\'v. ) 238
quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et uidistis in me, haec agite: et deus pacis erit uobiscum. gauisus sum autem in domino uehementer, quoniam. tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. non quasi autem propter penuriam dico. ego autem didici in quibus sum sufficiens esse. scio et humiliari, scio et abundare — ubique et in omnibus institutus sum — et satiari et esurire et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat. uerum tamen bene fecistis communicantes tribulationi meae. scitis autem et uos, Philippenses, quod in principio euangelii, quando profectus sum a Machedonia, nulla mihi ecclesia communicauit in ratione dati et accepti nisi uos soli: quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in rationem uestram. habeo autem omnia et abundo. repletus sum acceptis ab Epaphrodito quae misistis, odorem suauitatis, hostiam acceptam, placentem domino.