Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

in sexto libro quod dixi: Adam imaginem dei, secundum quam factus est, perdidit peccato, non sic accipiendum est, tamquam in eo nulla remanserit, sed quod tam deformis, ut reformatione opus haberet.

in duodecimo de inferis magis mihi uideor docere debuisse, quod sub terris sunt, quam rationem reddere, cur sub terra, terra cum esse credantur siue dicantur, quasi non ita sit.

Hoc opus sic incipit: Omnis diuina scriptura bipcrtita est. [*]( 5 De Gen. ad litt. V, 19, 38. VIllI, 16 6 Gal. 3, 19 10 De Gen. ad litt. VI, 27, 28 (p. 199, 1) 14 Id. XII, 33 (p. 428, 9) ) [*]( 1 sint E et eorum-sunt om. H 2 possita Cl uelud CXDH sit Sl, sunt ClH 3 posterius (ius in ras. m. 2) C post posterius ras. 12 litt. C om. coepi sed prius caepi D 4 quo om. Q1R coepe Cl 5 ubicumquae D1 alt. in om. Hl de om. BFGNS semini B2 6 est C2 in mg. dipositum Q, disputatum 0 sit] est Ql angelus ClDl 7 sic] sit 01, sicut a habet om. H 8 (9) codices V aspexi a maximae ClD, habere F grecos CD 9 femine E 10 interpraetantis D 11 Adam] ad PI, hominem P2 s. 1. imagine H ***perdidit D1R, perdidit C, perdedisse V, perdidisse cet. v peccatum CD1, peccando V 13 reformationem CDlM 14 mihi magis 0 uideor* (or in ras. m. 2) C, uidetur E 15 pr. sub-alt. terra om. H pr. sup C1D1 teris Dl sunt BCl, sint cet. sunt-alt. terra om. Ql 18 ii ratione 8 quur EPl terra terra cum (is corr., cum del. m. 2) CD, terra cum R, terris (om. terra cum) cet. v 16 siue M in ras. sint C, sint BDl 17 omnes ClDl diuinas C uipartita Dl )

161

CAPVT LI. CONTRA LITTERAS PETILIANI LIBRI TRES.

Antequam finirem libros de trinitate et libros de Genesi ad litteram, inruit causa respondendi litteris Petiliani Donatistae, quas aduersus catholicam scripsit, quam differre non potui, et scripsi in hanc rem tria uolumina, quorum primo primae parti epistulae ipsius, quam scripsit ad suos, quia non tota in nostras manus uenerat, sed prior parua pars eius, quanta potui celeritate et ueritate respondi. etiam ipsa epistula est ad nostros, sed ideo inter libros habetur, quia ceteri duo in eadem causa libri sunt. postea quippe inuenimus totam eique tanta diligentia respondi, quanta Fausto Manicheo, uerba scilicet eius sub eius nomine prius ponens particulatim et sub meo per singula responsionem meam. sed prius, quod scripseram, antequam totam reperiremus, peruenit ad Petilianum, et iratus respondere conatus est in me potius dicens. quidquid eum libuit, in causa uero omnino deficiens. quod cum possit conlatis utriusque nostrum scriptis facillime aduerti, tamen propter tardiores hoc ipse respondendo demonstrare curaui. sic est additus eidem operi nostro liber tertius. [*]( 1 num. om. BFPQ, XXV v 2 petaliani P2, peciliani R 3 finerem P1 trinitatae C 5 scripsit] s. ecclesiam Va, ecclesiam scripsit O, fidem scripsit Q2 quam om. Ql differe Cl 6 scribsi HM, scripsit FSl 7 #epistulae (a ras.) C quam] que H quia] qua CP-D1 toto 81 8 manus nostras B pars eius parua a 9 caeleritate D, caeritatae C1 et ueritate om. P ueritatae C ipsa E 10 libro Ql 11 eiquae D\'Ml 12 tanta ex et ante corr. 02 quanto C1G1M1 fausta E manicheo M 13 scilicit Cl, cilicet El pro eius om. B alt. eius DE1R, eius C, ipsius cet. v ponensJ nomine F 14 meo (me m. 2 in ras.) D 15 scribseram M repperiremus 01DEFGMPRS, repperimus H 17 eum] ei* D2, enim H causam OP 18 possit CDMOQl, posset cet. m utriusque (trius m. 2 in ras.) M, utrisque BFGHN nostrum om. Pa, non 0 facillimae C, non facillime a auerti 0 19 ardiores Dt ipsae C, ipso FGNS, ipsi B, ipsum D2Ql 20 sicn (ut ras.) E idem H operi nostro CDER, nostro operi cet. v opis P1 ) [*]( XXXVI Aug. lectio I pars 2 ) [*]( 11 )

162