Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Posteaquam scripsi de bono coniugali, expectabatur, ut scriberem de sancta uirginitate, nec distuli atque id dei munus et quam magnum et quanta humilitate custodiendum esset uno, sicut potui, uolumine ostendi.

Hic liber sic incipit: Librum de bono coniugali nuper edidimus.

CAPVT L. DE GENESI AD LITTERAM LIBRI XII.

Per idem tempus de Genesi libros duodecim scripsi ab exordio, donec de paradiso dimissus est Adam et flammea rumphea posita est custodire uiam ligni uitae. cum autem ad hoc usque undecim libri peracti essent, duodecimum addidi, in quo diligentius de paradiso disputatum est. titulus horum librorum inscribitur: de Genesi ad litteram, id est non secundum allegoricas significationes, sed secundum rerum gestarum proprietatem. in quo opere multa quaesita [*]( 12 Gen. 3, 24 17 cf. Retract. I, 9 et 17 ) [*]( 1 XLVIIII ex LXVIIII C, om. BFPQ, XXIII v 2 sancta om. B 3 coniuli C1D1, iugali F 4 de C atque] utique 0 id] ut BI, * in FIN 5 minus 81 magna Ql et quanta om. Ql 6 potuit C1 7 sic incipit S* s, l. 8 ededimus V 9 L ex XL R, om. BFPQ, XXIV v 11 de C2 8. l. 12 exortio H paradyso FPR para- *♦ diso-15 diligentius de Q1 in mg. missus H est (se ras.) C flamma ClDl 13 rumphea CD2EQ, rumfea V, om. B1, romfea HPR, lomphea cet. uiam C2 s. l. 14 autem om. F ad hoc] adhuc F, ab hoc C2, hoc D2HMOV usque] u. ad CDl undecimum (um add. m. 2) C essent (e pr. m. 2 s. l.) CD duodecimum (um m. 2) D, duodecimo C1 15 addedi V ligentius D1 paradyso BFMNPR disputatum (is in ras. m. 2) M 16 eorum m genisi 01 17 id e n M2 in ras. secund∗∗um (ar ras.) B 18 propriaetatem D opera E multa DER, multa C (cf. Rètract. I, 17, 1), plura cet. v (supple: potius; cf. Cyprian. p. 573, 6 ed. Hart.; Sulp. Seu. D. I, 27, 4. Paulin. Nol. p. 121, 4. 284, 10) )

160
quam inuenta sunt et eorum, quae inuenta sunt, pauciora firmata, cetera uero ita posita, uelut adhuc requirenda sint. hos sane libros posterius coepi, sed prius terminaui quam de trinitate; ideo eos nunc ordine, quo coepi, recolui.

In quinto libro et ubicumque in eis libris posui de semine, cui repromissum est, quod dispositum sit per angelos in manu mediatoris, non sic habet apostolus, sicut ueriores codices post inspexi, maxime graecos. de lege enim dictum est, quod tamquam de semine dictum multi latini codices habent per interpretantis errorem.