Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Secundinus quidam, non ex eis, quos Manichei electos, sed ex eis, quos auditores uocant, quem ne facie quidem noueram, scripsit ad me uelut amicus honorifice obiurgans, quod oppugnarem litteris illam heresem, et admonens, ne facerem, atque ad eam sectandam potius exhortans cum eius defensione et fidei reprehensione catholicae. huic respondi; sed quia in eiusdem opusculi capite non posui, quis cui scriberet, non in epistulis meis, sed in libris habeatur. illic ab exordio conscripta est etiam eius epistula. huius autem mei uoluminis titulus est: contra Secundinum Manicheum. quod mea sententia omnibus, quae aduersus illam pestem scribere potui, praepono.

Hic liber sic incipit: Beniuolentia in me, quae apparet litteris tuis. [*]( 5 Aug. de haer. 46. Confess. III, 10, 18 ) [*]( 1 quo. (q ras.) CD 3 num. om. BFPQ, X v 4 manicheum secundinum S, secundinam (om. manicheum) B, secundum man. Dl 5 secundus JD1 quos] quod! H 6 his Q uocant-faeie D2 in ras. quaem C nąe C, nec D2.E?a faciąe C 7 uelut] quasi 0 obpugnarem BFES 8 illam M in ras. heresem CtDIM, heresim cet. v ammonens FMN, admones H 9 ad* D potius sectandam v exortans 01DEY 10 repraehensione et catholicae M, catholicae reprehensione v 11 opus coli V cui] cuius ClDx scriberem a 12 in om. ClDlHRl aepistulis HM, epistolis cet. libro B habeatur ClDl, habetur cet. v 13 aepistula H, epistolaip (o ex u) C, i epgstola Q uoluminis] libri a 14 meam M sentia CDl, sententiam M 15 paestem M 16 praepono CDR, facere praepono P, facile praepono cet. v 17 beniuolentiam M, beneuolentiam PV tua in me beniuokntia a appareret P 18 litteris CD1, in litteris cet. v )

144

CAPVT XXXVII.

CONTRA HILARVM LIBER VNVS.

Inter haec Hilarus quidam, uir tribunicius, laicus catbolicus, nescio unde aduersus dei ministros, ut fieri assolet, irritatus morem, qui tunc esse apud Carthaginem coeperat, ut hymni ad altare dicerentur de Psalmorum libro siue ante oblationem, siue cum distribueretur populo, quod fuisset oblatum, maledica reprehensione, ubicumque poterat, lacerabat asserens fieri non oportere. huic respondi iubentibus fratribus, et uocatur liber: contra Hilarum.

Hic liber sic incipit: Qui dicunt mentionem ueteris testamenti.