Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Sunt quaedam expositiones quorundam locorum ex euangelio secundum Matheum et aliae similiter secundum Lucam; in unum librum illae, in alterum istae redactae sunt. titulus operis huius est: quaestiones euangeliorum. sed quare illa sola de supra dictis euangelistis exposita fuerint, quae his libris [*]( 2 non extat 5 Aug. Confess. VIllI, 7, 15 (p. 208, 17) ) [*]( 1 num. om. BFPQ, XI v 2 hillarum Cl, hilarium RS\'a, hylarum FH, hylaraum 0 3 hilarias MIRa, hylarus OQ, ilarus E1, ilarius E* uir tribunicius om. H tribunitius EFQRV, trinicius Cl 4 undae C aduersum HV in ministros Q assollet Cl, adsolet GHPS1 V irritans C1D1, inrigatua H 5 morem om. P tunc esse] cum esse R cartaginem BC, charthaginem GS, karthaginem EN ymni BEFHMRV 7 detribueretur ClDl, distribuerentur F 8 repraehensione DM, reprehinsione V, responsione F ubicumquae D afferens ElQl 9 iubentibus (bus in ras.) C, uiuentibus H, uidentibus F 10 liber C1D1R, liber ipse cet. v illarum C1, hylarum HOQ1, hilarium E2R, hylarium Q2 11 ∗mentionem C 12 num. om. BFPQ, XII v 13 euangelii 0 14 expositionis Hl corundam C1D1 15 mattheum EMNOPV similiter et aliae H 16 iste CD, ista El titalus] t. autem a 17 operes Dl huius operis BFOa sola (la m. 2 8. I.) C, om. Dt 18 euangelistis D1EQ2R, «euangelistis (a ras.) 01, euangelistis libris FGNS, euangelistarum libris B, euangelicia libris cet. v expositae CD1 fuerunt S )

145
meis continentur, et quae ista sint, prologus meus adiunctis atque adnumeratis eisdem quaestionibus ita, ut quisque legere quod uoluerit numeros secutus inueniat, satis indicat.

In primo ergo libro in eo, quod positum est, dominum seorsum duobus discipulis suam rettulisse passionem, mendositas codicis nos fefellit; nam duodecim scriptum est, non duobus.

in secundo nolens exponere, quomodo duos patres potuerit habere Ioseph, cuius coniux dicta est uirgo Maria, illud, quod perhibetur fratrem duxisse defuncti fratris uxorem, ut ei semen secundum legem suscitaret, ideo dixi esse infirmum, quoniam qui nasceretur nomen defuncti lex eum iubebat accipere. non est uerum; nomen enim defuncti, quod dictum est, ad hoc lex ualere praecepit, ut eius filius diceretur, non ut hoc quod ille uocaretur.

Hoc opus sic incipit: Hoc opus non ita scriptum est.