Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Librum de beata uita non post libros de Academicis, sed inter illos ut scriberem contigit.. ex occasione quippe ortus est diei natalis mei et tridui disputatione conpletus, sicut satis ipse indicat. in quo libro constitit inter nos, qui simul quaerebamus, non esse beatam uitam nisi perfectam cognitionem dei.

Displicet autem illic, quod Mallio Theodoro, ad quem librum ipsum scripsi, quamuis docto et Christiano uiro, plus tribui

quam deberem, et quod fortunam etiam illic saepe nominaui,

et quod tempore uitae huius in solo animo sapientis dixi habitare beatam uitam, quomodolibet se habeat corpus eius, cum perfectam cognitionem dei, hoc est, qua homini maior esse non possit, in futura uita speret apostolus, quae sola beata uita dicenda est, ubi et corpus incorruptibile atque [*]( 7 De b. uit. 1, 6 12 De b. uit. 1, 5; cf. De ord. I, 11, 31 13 De b. uit. 1, 2. 5. 14 De b. uit. 2, 14 17 I Cor. 13, 12 ) [*](1 incepit F roma*niane Q, romania G 4 titulus deest Q libri duo B2 s. l. 5 post] p. multos G achademicis BC1DEFGQRSW 6 contegit D\' occassione Cl, ocasione H 7 est om. EPQ1 diei om. EHMWOPQWV, dies BvGxa nalis R1 tridua R com- pletus (tu add. s. I.) H sicutJ sum Ql 8 ipse satis a constat R2 9 perfectam om. W, profectam D 11 displicit ClDl autem] tamen a quod manlio theodoro D2 in ras. mallio* (0 ras.) theodoro M, O mali othe odero Cl, malli theodoro E, manlio theodoro D2-HQVν, de forma nominis Mallii cf. Seeck ad Symm. p. CXLVIII n. 744., Aug. de ciu. d. XVIII, 54 (361, 18 ed. Hoffm.) 12 scribsi P uiro om. Fl, uero Cl plus] popts Ql 13 quam (a m. 2) Q, om. H deuerem 01, deuerim Dl etiam om. El illic etiam Q sepae M, sepe D 14 sapientes ClDx 15 habitare om. P ***beatam (bea ras.) C uitam beatam v 16 profectam Dl perfecta cognitione R qu*a (i ras.) M, quae N homini om. W maioris se (om. esse) C1 17 posset 01Dl futura] fura C1 18 incorruptebile V adque C1, et B )

19
inmortale spiritui suo sine ulla molestia uel reluctatione subdetur. sane istum librum in nostro codice interruptum repperi et non parum minus habere, et sic a fratribus quibusdam descriptus est, nec adhuc apud aliquem integrum inueneram, ex quo emendarem, quando haec retractaui.

Hic liber sic incipit: Si ad philosophiae portum.

CAPVT III. DE ORDINE LIBRI DVO.

[*]( (1) ) Per idem tempus, inter illos quidem, qui de Academicis scripti sunt, duos etiam libros de ordine scripsi, in quibus quaestio magna uersatur, utrum omnia bona et mala diuinae prouidentiae ordo contineat. sed cum rem uiderem ad intellegendum difficilem satis aegre ad eorum perceptionem, cum quibus agebam, disputando posse perduci, de ordine studendi loqui malui, cum a corporalibus ad incorporalia potest profici.

[*]( (2) ) Verum et his libris displicet mihi saepe interpositum fortunae uocabulum; et quod non addebam:

corporis, quando sensus corporis nominaui;

et quod multum tribui liberalibus disciplinis, [*]( 1 I Cor. 15, 44 sqq. 16 De ord. II, 9, 27 17 De ord. I, 1, 2 cf. Retract. I, 1, 4 18 De ord. I, 5, 15. 8, 24. II, 14, 39 sq. ) [*]( 1 immortale C2EGPS2 suo] sancto ElFQl subditur C1, sudetar Dl 2 nostro in m codice (co in ras.) C, cudice V reperi BE\' 3 et om. a a.fratribus (f ras.) D 4 discriptus HM, disscriptus C1, desscribtus D apud aliquem adhuc E aliquae Bx inuene»ram H 5 ex quo] ut V 6 si om. EMPQlV, si. (c ras.) D ad] a W philosofiae V, filosofiae H, phylosophyae E, fere semper portili W 7 numerum et titulum om. Q 8 ordine rerum R liberi C duo] in D2 9 *er Q, P R quidem om. MSV achademicis BClDEF GQRSW 10 (s)cripti sunt 02 in ras. ∗∗∗∗duos (duos ras.) C1 libros∗∗(is ras.) E 11 magna quaestio v et] uel B 13 »**difficilem (dif ras.) C perceptionem] perfectionem GSlWa (in mg.) 15 mallui DlM cum] quo B2D2HPQVν a] de H proficisci (sci add. m. 2) D 16 his CDlH, in his cet. v libris (li in ras.) C displicit 01 mihi displicet E furtunae D 17 non om. OR audebam V corporis] hominis Oa 18 multum om. BlEORa ) [*]( 2* )

20
quas multi sancti multum nesciunt, quidam etiam sciunt et sancti non sunt;

et quod Musas quasi aliquas deas quamuis iocando commemoraui; et quod admirationem uitium nuncupaui;