Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Per idem tempus de sermone domini in monte secundum Matheum duo uolumina scripsi.

In quorum primo propter id, quod scriptum est: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur: sapientia, inquam, congruit pacificis, in quibus iam ordinata sunt omnia nullusque motus aduersus rationem rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum et ipse obtemperat deo. quod merito mouet, quomodo dixerim. non enim cuiquam prouenire in hac uita potest, ut lex repugnans legi mentis omnino non sit in membris, quandoquidem etiamsi ei sic resisteret spiritus hominis, ut in nullum eius laberetur adsensum, non ideo tamen non repugnaret. hoc ergo, quod dictum est, nullum esse motum aduersus rationem rebellem, recte accipi potest id nunc agentibus pacificis domando concupiscentias carnis, ut ad istam pacem plenissimam quandoque ueniatur.

Proinde quod alio loco, cum eandem sententiam euangelicam [*]((2)) repetens dixissem: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei 20 [*](5 Matth. 5, 9 6 De serm. dom. I, 4, 11 11 Rom. 7, 23 17 I Io. 2, 16 20 Matth. 5, 9 ) [*]( 1 XIII HR, XIX v, om. Q 2 dei EG monte] m. habito B1 3 sec. math. in monte F 4 matheum BODFGHMNOPQR, mattheum ESV 5 corum C1 primum OPl est om. H 6 ipsi om. BNS sapientiam ClDiEl 7 inquit H iam (i in ras.) C 8 metus Dl 9 cun∗cta∗∗ B optemperant MPQ ipsi 01 optemperat MQ, optemperant pi, obtemperet Eb 10 mouit CD1 cuiquam (c in ras.) C 11 repugnas Hl 12 mentes El 13 ei sic] eis Qt resistent V, resterit ClDx, resistere GS post hominis add. 8. l. S2 posset in om. E nullo BFGS, nullum in E* eius laberetur om. B haberetur 01 14 assensu BFGNS tamen C1D1M, tamen ille EQ, tamen illa cet. v non om. B 15 motu∗ (s ras.) H 16 recta Et accepi ClDl nunc] non OP pacifici Dl 17 concupiscentiam DaEFNPQ pacem om. B 19 scientiam P1 20 reppetens H, repente R pacificis 01 ipsi om. BNS1 )

89
uocabuntur, adiunxi dicens: et ista quidem in hac uita conpleri possunt, sicut conpleta esse in apostolis credimus, sic accipiendum est, non ut in apostolis hic uiuentibus nullum carnis motum arbitremur spiritui repugnasse, sed hactenus hic ista posse conpleri, quatenus in apostolis credimus esse conpleta, ea mensura scilicet perfectionis humanae, quanta in hac uita potest esse perfectio. non enim dictum est: \'ista in hac uita conpleri possunt; nam conpleta esse in apostolis credimus\', sed dictum est: sicut conpleta esse in apostolis credimus, ut ita conpleantur, sicut in illis conpleta sunt, id est quadam perfectione, cuius capax est ista uita, non sicut conplenda sunt illa, quam speramus, pace plenissima, quando dicetur: ubi est, mors, contentio tua?

[*]( (3) ) Alio loco quod interposui testimonium: non enim ad mensuram dat deus spiritum, nondum intellexeram ae Christo proprie uerius accipi. aliis quippe hominibus nisi ad mensuram daretur spiritus, non duplum peteret Heliseus, quam fuerit in Helia.

item quod scriptum est: iota unum et unus apex [*]( 1 De serm. dom. I, 4, 12 13 I Cor. 15, 55 14 De serm. dome I, 6, 17 Io. 3, 34 17 IIII Regn. 2, 9 18 Matth. 5, 18 ) [*]( 1 adiun*xi (c ras.) D hac] ac E1 . 2 credimus om. EIQl, i in ras. m. 2 D sic-apostolis om. EQl 3 uibentibus D1 post uiuentibus add. E2 s. 1. in quibus 4 motum carnis F arbitramur El, arbitraremur 01 sp*u (s ras.) H, spu Dl actenus C1DG1S1 5 quatinus FGN, q: nos Cl, quae nos D1, ut B 6 perfeccionis D 7 perfectior (r add. m. 2) C enl (- m. 2) C ista om. BGO 8 ac El conpleri possunt D2 in ras. possfl a 0 esse om. Q1, in ras. S 9 sed-credimus om. R, add. D2 in mg. sicut-credimus om. H esse om. BEGNQ18 10 id est-complenda sunt om. Fl 11 sic sunt (om. conplenda) a completa F2 12 illa] in illa BD2EFGNQS quam] quae a separamus Ql pace D 13 dicitur CDXH mors om. 0 contemptio 0 15 sps P1 intellex.eram H. intellegam Ql 16 uirius Nl accipi (i pr. in ras.) C alius E1 si a 17 deretur . C1D1E1 peteretur B heliseus BDEGNPQR, helise*us (i ras.) C, helyseus FO, helisaeus cet. v fuerit C, fuet D1, fuit cet. v ,18 helya F, elia El, heliam D1 et] aut QRv apax E )

90
non transiet a lege, donec omnia fiant, cum exponerem, dixi nil aliud posse intellegi nisi uehementem perfectionis expressionem. ubi merito quaeritur, utrum ista perfectio sic possit intellegi, ut tamen uerum sit neminem iam utentem uoluntatis arbitrio hic uiuere sine peccato. a quo enim usque ad unum apicem lex perfici potest, nisi a quo fiunt uniuersa diuina mandata? sed in eisdem mandatis est etiam, quod iubemur dicere: dimitte debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, quam orationem usque in finem saeculi tota dicit ecclesia. omnia ergo mandata facta deputantur, quando quidquid non fit ignoscitur.

Sane quod ait dominus: quicumque enim soluerit unum [*]((4)) de mandatis istis minimis et docuerit sic et cetera usque ad eum locum, ubi ait: nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Farisaeorum, non in- trabitiš in regnum caelorum, multo melius et conuenientius exposui in aliis posterioribus sermonibus meis, quod etiam hic retexere longum est. ad hoc autem iste ibi perducitur sensus, ut eorum sit iustitia maior quam scribarum et Farisaeorum, qui dicunt et faciunt. de scribis quippe et Farisaeis 20 [*](1 De serm. dom. I, 8, 20 8 Matth. 6, 12 12 Matth. 5, 19 sq. 16 De serm. dom. 1,9, 21 17 sermones non extare uidentur; cf. tamen Aug. de ciu. dei XX, 9 (II, 449, 20 sqq. Hoffm.) de fid. et oper. 26, 48 sqq. ) [*]( 2 nihil dixi m nil CXV, nihil cet. v aliud posse CD, aliud e$ posse B, posse aliud cet. v intellige C m. 2) E uehimentem V1 4 sit uerum JB1 sit] sic B 6 apicem* C fiunt er. B, om. F 8 dicere om. H, orare a dimitte D, demitte Cl, dimitte nobis cet. v debita] peccata E 9 demittimus C1D1 10 saecoli V aecclesia D 11 deputentur H fit. C, fuit E agnoscitur B 12 quicumque eni C (graece: οόν), quicumque cet. v. unum 02 s. l. 13 mandatis] datis Dl istis minimis exp. D2 minimis Q2 in mg. sic] s. homines a 14 eum] dih Ql habundauerit CIDEHOQR 15 quam om. P fariseoruin CDH, pharisaeorum cet. v intrabetis V, introibitis EN 16 conuenentius 01, conuentius Dl 17 eciam 01 18 ad] a D1 autemj enim J9 isto Dx 19 iustitia C 19 (20) fayiseorum C, fariseorum H, pharisaeorum cet. 20 faciunt] non faciunt BIPFM2 NOR2a quippe* C, quoque F., )

91
alio loco ipse dominus ait: dicunt enim et non faciunt. illud etiam melius intelleximus postea, quod scriptum est:

qui irascitur fratri suo. codices enim graeci non habent: sine causa, sicut hic positum est, quamuis idem ipse sit sensus. illud enim diximus intuendum, quid sit irasci fratri suo, quoniam non fratri irascitur, qui peccato fratris irascitur. qui ergo fratri, non peccato irascitur, sine causa irascitur.

[*]( (5) ) Item quod dixi: hoc et de patre et de matre et de ceteris uinculis sanguinis intellegendum est, ut in eis oderimus, quod genus humanum nascendo et moriendo sortitum est, ita sonat, quasi non essent futurae istae necessitudines, si nullo naturae humanae praecedente peccato nemo moreretur, quem sensum iam superius inprobaui. essent enim profecto cognationes et affinitates, etiamsi originali nullo existente peccato sine morte cresceret et multiplicaretur genus humanum. ac per hoc aliter soluenda quaestio est, cur dominus praeceperit diligendos inimicos, cum alio loco praecipiat odio habendos et parentes et filios, non sicut hic soluta est, sed sicut eam posterius [*]( 1 Matth. 23, 3 2 Aug. de ciu. dei XXf, 27 (II, 576, 8 sqq.) 3 De serm. dom. I, 9, 25. Matth. 5, 22 8 De serm. dom. I, 15, 41 13 Retract. I, 9, 3. 12, 12 14 Gen. 1, 22. 28. 9, 1.7 16 Matth. 5, 44. Luc. 6, 27 17 Matth. 10, 37. Luc. 14, 26 18 Aug. de cia. dei XXI, 26 s. f. (II, 572) de uer. rel. 45, 85 sq. ) [*]( 3 qui] quia qui OPa codice«s C, codices Ml greci (PM, graece D1 4 idem om. Oa ipse om. P sit ipse F 5 quod D1 6 suo om. BEFGNQ qui* (s ras.) E peccato. C fratres D1 quiirascitur om. H 7 ergo] autem BD2FNQ fratri om. Ha peccato] p. fratris Ha 8 pr. et om. F alt. de om. HRl 9 ut om. Pl odoremus C1D1, odiremus C2, odorimus D2, oderamus O1 quid CD1 10 sanat CD1, sonant B 11 futurae om. 0 istae] essae D1 necessitudinis EIR sine ullo H, si-nullg B 12 humane C praecidente ClDl peccato add. CPD2 s. l. moriretur DIGS 13 enim om. Qx 14 affinites C1, affinitatis D1, affinitiones 01 exsistente M, extente D1 15 cresceret. C, crescare D1 ac] hac PlQ 16 consoluenda (con del. m. 2) M, soluendo El est quaestio v quur C\'D EHP1 praecepit BM2 diligendo E 17 inimicus D1 *odio (h ras.) E et om. F 18 et] ac 0 filius Dl solita Fl eam] etiam FlQl posterius»» C, aj. superius a in mg. )

92
saepe soluimus. id est ut diligamus inimicos lucrandos regno dei et oderimus in propinquis, si inpediunt regno dei.

Item de praecepto, quo prohibetur uxor dimitti nisi propter [*]( (6)) fornicationem, hic quidem scrupulosissime disputaui, sed quam uelit dominus intellegi fornicationem, propter quam liceat dimittere uxorem, utrum eam, quae damnatur in stupris, an illam, de qua dicitur: perdidisti omnem, qui fornicatur abs te, in qua utique et ista est — neque enim non fornicatur a domino, qui tollens membra Christi facit ea membra meretricis — etiam atque etiam cogitandum est atque requirendum, nec uolo in re tanta tamque ad digerendum difficili putare lectorem istam sibi nostram disputationem debere sufficere, sed legat et ea siue nostra, quae postea scripta sunt, siue aliorum melius considerata atque tractata, uel ipse, si potest, ea, quae hic merito mouere possunt, uigilantiore atque intellegentiore mente discutiat, non quia omne peccatum [*](3 Matth. 5, 32 4 De senn. dom. I, 16, 43 7 Ps. 72, 27 9 I Cor. 6, 15 18 Aug. Quaest. in Heptat. II, 71. Serm. 162 ) [*]( 1 saepae D lugrandos D1V1, lucrando P, lucrantes E 2 etpropinquis C in ras. propinquis] iniquis D1R regno C1D1, a regno cet. v deo 01 3 quod BC1D1EF1GHN proibetur C1E1, pro- **** hiberetur GSl non dimitti a nisi C 4 (5) furnicacionem D1 quidem om. B scrupulosissimae D, acripulosissime El disputaui om. P, diBputauit H1 5 uellit Dl licet H 6 demittere 01 quae (uae s. l. m. 2) C sturpis Pl 7 perdedisti N, perdidistis 01 * omnes (s m. 2) E fornicantur (n alt. m. 2) E 8 utiquae et nequae D 9 ea (a in ras.) M, om. P membra C 10 etiam R2 s. l. cogitandum est atque om. R 11 tanta om. E tamque] tamquam D20, ***** tam- (nta ras.) E, que H digerendum D1ENRS2, digerenda (gere ua cat in ras.) C, dinuscendum V, dinoscendum gerendum Q, dinoscendum cet. v difficile B, difficilis H1 12 sibi- C, sibi (b ex u) D nostram **** sibi R disputatione H 13 ea DER, ea C, alia cet. v 14 considera∗∗ta (a alt. m. 2) C, conaiderauit Dl ipse] ille P si potest] sibi postea D2 s. l. 15 quae (uae m. 2 8; l.) CE merito om. F atque intellegentiore om. R 16 intellegentiori N mente JP 8. l., mentis R quia non S omnem CWQ1 )

93
fornicatio est — neque enim omnem peccantem deus perdit, qui cotidie sanctos suos exaudit dicentes: dimitte nobis debita nostra, quum perdat omnem, qui fornicatur ab eo — sed quatenus intellegenda atque limitanda est haec fornicatio et utrum etiam propter hanc liceat dimittere uxorem, latebrosissima . quaestio est. licere tamen propter istam, quae in stupris committitur, nulla quaestio est. et ubi dixi hoc permissum esse, non iussum, non adtendi aliam scripturam dicentem: qui tenet adulteram, stultus et inpius est. nec sane dixerim adulteram fuisse deputandam illam mulierem, etiam posteaquam audiuit a domino: nec ego te damnabo; uade, deinc-eps iam noli peccare, si hoc oboedienter audiuit.

[*]( (7) ) Alio loco peccatum fratris ad mortem, de quo dicit Iohannes apostolus: non pro illo dico ut roget, ita definiui, ut dicerem: peccatum fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem dei per gratiam domini nostri Iesu Christi quisque obpugnat fraternitatem et aduersus ipsam gratiam, qua reconciliatus est deo, inuidentiae facibus agitatur. quod quidem non confirmaui, quoniam hoc putare me dixi, sed tamen addendum [*]( 2 Matth, 6, 12 8 Prou. 18, 22 11 Io. 8, 11 14 I Io. 5, 16 15 De serm. dom. I, 22, 73 ) [*]( 2 cottidie BD1EFGR exaudi.t (a ras.) H dicentes om. H 3 quum C1D1, cum cet. omnem om. a fornitur D1 4 quatinus C20, qualiter B limitanda] elimanda BENSPa, imitanda R, uel imitanda 0, militanda G est D1, est (sit ras.) C, sit cet. v hac Dl 5 licet E uxorem E2 in mg., uxorum Dl lateprosissima Fl 6 licere-quaestio est om. H licere tam(en) M in ras. «stupris (s ras., s pr. m. 2) C 7 hoc ubi dixi B 8 illam B 9 adulteram dixerim m 10 deputandum H aetiam D1 postquam Ql 11 condemnabo BD2FGNQS deinceps] et d. BD2 12 iam om. BVl «oboedienter (h ras.) D 13 loco alio v iohannis C1D1E1V 14 roget] r. quia Q2 (8. I.) v deffiniui F ut R 15 adicerem B fratris peccatum B, peccatum ergo fr. a cum] eum S 16 agnicionem CXD quisquis a 17 obpugnat CD, obpugnet H, oppugnat cet. et E2 a. Z. reconc*iliatus (h ras.) E 18 dno F inuidentiae (ae * ex a et ras. corr.) C, inuidentia et Dl agitur R 19 confirmaui C )

94
fuit: si in hac tam scelerata mentis peruersitate finierit hanc uitam, quoniam de quocumque pessimo in hac uita constituto non est utique desperandum nec pro illo inpatienter oratur, de quo non desperatur.

In secundo item libro: nulli, inquam, licebit ignorare dei[*]( (8)) regnum, quum eius unigenitus non solum intellegibiliter sed etiam uisibiliter in homine dominico de caelo uenerit iudicaturus uiuos et mortuos. sed non uideo, utrum recte dicatur homo dominicus, qui est mediator dei et hominum, homo Christus Iesus [cum sit utique dominus]: dominicus autem homo quis in eius sancta familia non potest dici? et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi tractatores catholicos diuinorum eloquiorum. sed ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem. postea quippe uidi non esse dicendum, quamuis nonnulla possit ratione defendi.

item quod dixi: nullius enim 15 [*](5 De serm. dom. II, 6, 20 7 II Tim. 4, 1 9 I Tim. 2, 5 12 Epiphan. Ancor. c. 93 (p. 188 A. B. M.) c. 95. Athan. Expos. Ps. 40, 6 (Patrol. gr. XXVII, p. 197 B). disp. c. Arium 20 (Patrol. gr. XXVIII, p. 461 C) Expos. fid. §. 1 s. f. §. 4. Cassian. colI. XI, 13 14 Aug. de serm. dom. II, 6, 22. enarr. Ps. 1, 1. 8, 13 15 De serm. dom. II, 14, 48 ) [*]( 1 in om. C1D1GS hac C2 in mg., ac Dl scelerata (s et rata m. 2 in ras.) C, excelerata D finiit E1 V, finit HM hanc om. N 2 quocumquae D constitado ClDl 3 disperandum V inpacienter D, imprudenter BFGHMQ2Slm, impudenter V oratur om. N, oreratur (re m. 2 in ras.) E 4 disperatur ClP 5 ignore C1D1 6 quum C1, cum cet. non solum-uisibiliter E1 in mg., nondum intelligibiliter E1 sed-uisibiliter 02 in mg. 7 **uisibiliter (in ras.) E2 hominem C1 D1 de caelo om. N uenit Hx iudicaturos V, indicare B 8 uiuus &D1, et uiuos a mortuus C1D1 nondum M rete Dl dicatur∗∗∗∗ H, dicitur BF 9 dominicos Dl mediatur Dl 10 iesus xps F, xps (om. iesus) R cum] c. diis R cum-dominus inclusi, om. CD1 compluribus litt. in mg. erasis 11 quis in eius] qui sine eius D2, q. in eis E1, sine S1, qui sine eius iure N, vt nisi qui est iure ex N in mg. sancta Y 8. I., sancta D non om. HlOa, recte QI 12 ut dicerem] non dicerem nisi quia F tractores C\'D 13 ubicumquae D dixissf e E 14 nolle B uidij dixi H quam N 15 quod om. Fx nullus QI enim om. OP )

95
fere conscientia deum potest odisse, non uideo fuisse dicendum. multi enim sunt, de quibus dictum est: superbia eorum, qui oderunt te.

[*]( (9) ) Alio loco in eo, quod dixi: ob hoc dixisse dominum: sufficit diei malitia sua, quia cibos sumere urgebat ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis; pertinet enim ad hanc fragilitatem, quam peccando meruimus, non adtendi etiam primis hominibus data fuisse in paradiso corporis alimenta, antequam istam mortis poenam peccando meruissent. sic enim erant inmortales in corpore nondum spiritali, sed animali, ut tamen in huius modi inmortalitate alimentis corporalibus uterentur.

item quod dixi: quam sibi elegit deus gloriosam ecclesiam non habentem maculam neque rugam, non ideo dixi, quia nunc ex omni parte iam talis est, quamuis ad hoc electa non dubitetur, ut talis sit, quando Christus apparuerit, uita eius; tunc enim et ipsa cum illo apparebit in gloria; propter quam gloriam dicta est ecclesia gloriosa.

item quod dominus ait: petite [*]( 2 Ps. 73, 23 4 De serm. dom. II, 17, 56 Matth. 6, 34 12 De serm. dom. II, 19, 66 13 Eph. 5, 27 16 Coloas. 3, 4 18 Matth. 7, 7 ) [*]( 1 ferre E1 8. 1. eonBtientia C1, conscientiam 0 dm (d m. 2 ∗∗∗ in ras.) C posse 0 2 sunt enim F dictam D1, dictum C, scriptum cet. v superuia D1 3 te oderuut a 4 ab H dixÎsse* (m ras.) D deum BFGOPSV 5 militia H quia om. V urguebit R2SV, urgebit BFGHOPv 6 militiam H 7 nobis est v pertinet enim] cum pertineat D2NQ, et pertinet E fragilitatem (fr in ras.) D 8 meruimus (m pr. ex s corr.) CD adtendi om. B 9 paradyso FGR corpQralia Oa alimenta (i ex a corr.) C 10 inmortalis DlHl in om. V 11 spirituali NS2, spiritales C, spiritali* (s ras.) DM animales C7 in om. H huius modi CD1ER. eius modi cet. v 12 corporalibus alimentis v qua (a m. 2) C 13 deus elegit v gloriosissimam P aecclesiam D macolam V 14 neque] aut N parte iam (te m. 2 8. l.) C, par quam D1 15 iam om. B dubitetur (e ex i corr.) C, dubitaretur m 16 aparuerit S, apparuit Ql 17 illa JB1 gloriam V 18 dictum DI0P, dicata E aecclesia. gloriosa∗ (m ras.) D )

96
et accipietis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis, operose quidem, tria ista quid inter se differant, exponendum putaui; sed longe melius ad instantissimam petitionem omnia referentur. hoc quippe ostendit, ubi eodem uerbo cuncta conclusit dicens: quanto magis pater uester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se; non enim dixit: petentibus,. quaerentibus et pulsantibus.

_Hoc opus sic incipit: Sermonem, quem locutus est dominus.