Psalmus Contra Partem Donati
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
- ut peius committant scelus quam commiserunt et ante.
- qui possent causam librorum excusare de timore,
- quia Petrus Christum negauit, dum terreretur de morte,
- modo quo pacto excusabunt factum altare contra altare
- et pace Christi conscissa spem reponunt in homine?
- quod persecutio non fecit, ipsi fecerunt in pace.
- Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- Custos noster, deus magne, tu nos potes liberare
- a pseudoprophetis istis, qui nos quaerunt deuorare.
- maledictum cor lupinum contegunt ouina pelle.
- nomen iusti ouina pellis, schisma est in lupino corde.
- qui non nouerunt scripturas, hos solent circumuenire;
- audiunt enim \'traditores\' et nesciunt quid gestum est ante.
- quibus si dicam: \'probate\', non habent quid respondere.
- suis se dicunt credidisse: dico ego mentitos esse;
- quia et nos credidimus nostris, qui eos dicunt tradidisse.
- uis nosse qui dicant falsum? qui non sunt in unitate.
- olim iam causa finita est, quod uos non statis in pace.
- Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- Dixerunt maiores nostri et libros fecerunt inde,